Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)

A szepesi káptalan előtt egy részről András, Miklós és Já­nos, más részről Gergely, László és János, szent-györgyi neme­sek, Sáros- és Újvár megyékben fekvő birtokaikon megosztoznak. 1340. sept. 13. Nos Capitulum ecclesie beati Martini de Scepus memorie commendantes significamus tenore presencium quibus expedit vni­uersis. Quod dominus Andreas filius Andree fily Ythe de sancto Georgio cum Nicolao filio Pauli et Johanne filio Petri filiorum eiusdem Andree ab vua parte, ac Gregorius filius Ythemery cum Ladislao filio Thome fratris sui ac Johannes filius vz de eodem sancto Georgio ab altéra, coram nobis personaliter constituti, por eosdem propositum extitit concorditer et relatum, quod in posses­sionibus ipsorum hereditarys et acquisiticys infrascriptis diuisio­nem fecisseut inter se perpetuo duraturam. videlicet quod pars porcionis ipsorum apud sanctum Georgium predictum habite a parte meridionali existens, secundum cursum metarum infrascri­ptarum cum particula terre Hzedvaldfeld (így) uocate ac possessio Thowtfalu acquisiticia a parte orientali existens, secundum debi- ­tam mediam porcionem diuisiouis equali mensura contra posses­sionem Herdegeuzhaw distincta cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencys vniuersis cessissent et cesserunt domino Andree Nico­lao et Johanni predictis, altéra uero pars dicte porcionis apud ipsum sanctum Georgium habite a parte septemtrionali existens, Item possessiones Ida in Comitatu Wywar, ac Geyhhalma (így) iu comitatu Sarus existentes ac Herdegenzhav a parte occidentali existens similiter equali mensura et equa proporcione contra Thovv­falua (így) predictam distincta, cum omnibus vtilitatibus et perti­nencys suis vniuersis, Gregorio et Ladislao predictis quoad medie­tatem vnam, et Johanni predicto quoad alteram medietatem cessis­sent et cesseruut utrique parti in filios filiorum iure perpetuo et irreuocabiliter possidende tenende pariter et habende. Mete uero ipsam porcionem de sancto Georgio distingeutes, ut ipse partes no­bis recitarunt, hoc ordine distinguntur, prima meta incipit a parte 15*

Next

/
Oldalképek
Tartalom