Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

A váradi convent előtt Kopaz Miklós és testvére János, s Almus fia Bele, Hódász nevű birtok jogáról lemondanak, s azt István Jiai­nak negyven márkáért átengedik. 1286. Johannes prepositus et conventus sancti Stephani de pro­montorio Waradiensi, universis intuentibus presens scriptum sa­lutem in largitore salutis. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod constitutis coram nobis Nicolao Kopaz dicto, Johanne fratre eius et Bele filio Almus pro se et cognatis suis a parte una, Johanne, Michaele, Nicolao et Stephano filiis Stephani ab altéra, iidem Nicolaus Johannes et Bele quandam terram Hudaz vocatam, quam ex collacione domini regis Ste­phani se habuisse asserebant, Johanni, Michaeli, Nicolao et Stephano predictis, quibus eadem terra ex donacione domini regis Ladislai collata extitisse dinoscitur, pro eo, quia neutra parcium ipsam terram, repugnantibus privilegiis super huius­modi collacionibus confectis pacifice possidere non potuerit, permiserunt, relinquerunt, ac eciam vendiderunt et distruxerunt iure perpetuo possidendam pro quadraginta marcis plene recep­tis ab eisdem Paulo filio Sung, Petro filio Marcelli, Petro filio Abraam et Martino filio Johannis, commetaneis dicte terre consensum personaliter prebentibus viva voce, pro eo maximé, quia eadem terra ab ipsis filiis Stephani alienata fuisse consta­bat eisdem evidenter. Dixerunt eciam Nicolaus Johannes et Bele supradicti, quod privilégium ipsorum super donacione dicte terre confectum et literas super causis inter partes super facto eiusdem terre emanatas tempore persecucionis Tartarice amisissent, dicendo et assummendo, ut si dictum privilégium aliquo forta8sis tempore repertum exhiberetur, cassum habea­tur penitus et inane Ut igitur huius rei series robur obtineat perpetue firmitatis, presentes concessimus literas sigilli nostri munimine roboratas. Dátum anno domini Millesimo ducente­simo octuagesimo sexto. Perényi Imre nádornak «Stephani Ibrany de Waya» kérésére 1511-ben kiadott átiratából, melynek eredetije az Ibrányi cs. ltárában a N. Muzeumban őriztetik. Közli: Scliönherr Gyula.

Next

/
Oldalképek
Tartalom