Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

iuxta (eandem) ad terram Beek sine herede decedentis, quas ter­ras Petrus, Abraam, comes Jacobus et Herbordus tavarnici et dapiferi domini regis ab eodem domino rege petiverant eis dari, super quibus in primo Laurencius extiterat contradictor. Post­modum idem homo noster ad nos rediens retulit, quod ipsas terras coram commetaneis, vicinis, et ipso Laurencio ibidem per­sonaliter astante, cum quo ipsa terra communiter habebatur, reambulassent, et nec ipso Laurencio nec aliquo alio contra­dicente, super eisdem novas metas erigendo, statuissent pre­dictis Petro, Abraam, comiti Jacobo et Herbordo ac aliis sociis eorumdem; cursus autem metarum ipsius terre incipit a parte orientále a quodam monte Kurbed vocato, et descendit iuxta unum vetus fossatum et vádit ad unum fluvium, et inde pro­cedit ad album holm, et sic tendit ad Danobium versus occi­dentem, et ibi terminatur super tribus metis antiquis. Dátum in magna insula apud sanctum Martinum, in crastino Invencionis sancte crucis. .Garai Miklós nádornak «super quadam possessione tavarnicali Zantou alio nomine Isoutelek in comitatu Albensi existente prope in­sulam magnam adiacente» 1376-ban «Nicolaus filius Lachk de Zantou» részére hozott Ítéletéből, melynek eredetije megvan a N. Muzeumban, másolata pedig u. o., a Jászai-féle gyűjteményben. 220. A csázmai káptalan IV. László királynak jelenti, hogy Zom­bothely nevű birtokba László eomest beiktatta. Ev és nap nélkül. Excellentissimo domino suo L(adislao) dei gracia regi Ungarie, capitulum Chasmensis ecclesie indicacionem et oracio­nes pro eo ad dominum debitas et devotas. Literas vestre sere­nitatis debito ut tenemur cum honore recepimus, seriem huius­modi continentes: Ladislaus dei gracia rex Ungarie fidelibus suis capitulo Chasmensi salutem et gráciám, fidelitati vestre mandantes precipimus, quatenus comiti Bocond homine nostro detis testimonium idoneum, coram quo terram Zombothel vocatam, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis statuat

Next

/
Oldalképek
Tartalom