Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

László tinníni püspök, M. tupliczai apát és Jakmin garai com­mendator előtt, Babonég Jiai Vadychan nevű birtokukat a kijelölt hatá­rok között Roland bánnak átadják, ki viszont Gergyen és Boyna nevű birtokait nekik cserébe adja és még kilenczven márkát is felül fizet. Grabranicha 1266. jul. 6. Nos Ladislaus divina miseracione episcopus Tinniniensis, fráter M. dictus abbas de Toplica, et commendator de Gara scilicet fráter Jakminus, memorie commendantes significamus quibus expedit universis, quod constituti in nostra presencia dominus Bolandus banus tocius Sclavonie ab una parte, et Petrus Matbias et Cristan filii Babonyg ex altéra, de communi volun­tate in terris tale concambium inter se fecisse sunt confessi, quod predicti tres filii Bobonyg totam possessionem ipsis in terra Vadychan contingentem, consenciente et permittente Ja­kow fratre eorum, exclusa porc-ione eiusdem et excepta ecclesia sancti Petri cum terra sua, que metis infrascriptis distingitur cum omnibus utilitatibus appendenciis et pertinenciis suis de­derunt contulerunt et assignaverunt dicto domino B(olando) bano et per eum heredibus heredumque successoribus suis irrevocabiliter perpetuo iure et pacifico possidendam; quibus tribus filiis Babonyg prefatus dominus B(olandus) banus to­tam terram suam de Gergyen sicut tenuit et terram Boyna cum suis utilitatibus et pertinenciis cum additamento nonaginta mar­carum, quas idem dominus banus in instanti coram nobis sepe­dictis filiis Boboneg persolvit, contulit tradidit et assignari fecit in concambio terre supradicte possidendas in perpetuum paci­fice et quiete, tali tamen interiecta condicione, quod si quis vei si qui in posterum racione possessionum vicissim in concam­bium deductarum, hinc vei inde partes predictas impetere vei molestare intentaret, quilibet eorum ex parte sui datam posses­sionem suis propriis laboribus et expensis tenebitur defendere et tueri, nec hoc pretermittimus quod dicte partes talem inter se fecerunt obligacionem, quod si que earum de prefata perinu­tacione seu concambio resiliret, alteri parti pro pena sine stre-

Next

/
Oldalképek
Tartalom