Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

sub qua est meta terrea, inde ascendit ad montem Kereshege ad arborem harasth sub qua est meta terrea, et super eundem montem vádit ad arborem gerthyan, deinde eundo per montes pervenit ad arborem harasth, sub qua est meta terrea, inde vádit ad arborem nyr et sub ea est meta terrea, deinde tendit ad montem Keureuztune ad arborem tilie sub qua est meta ter­rea, deinde ad montem Vych ad duas arbores populeas sub qui­bus est meta terrea, inde vádit ad arborem ilicis inter duas val­les sitam, et sub ipsa est meta terrea, deinde tendit ad arborem tilie, sub qua est meta terrea, et deinde revertitur ad prioréin metam ibique terminatur. Nomina autem eorum qui interfue­runt coram nobis ex commetaneis cum predicto socio nostro, sicut prediximus post limitacionem predictam, sunt hec: de Blyna Jurk fráter Iwan, Chernel filius eiusdem Iwan pro se et patre suo, Isyp et Mark filius Martini pro se et fratre suo Mycho scilicet filio Bork, de Turya vero Tomsa filius Bolenig, Grobech fráter Drugyn, Dragislo filius Drasila, Baduslo pro se et consanguineis suis, Iwanus filius Budyla, qui persona­liter assistentes pro se et eorum consanguineis vendicioni terre predicte factam bano approbantes et metarum posicionem modo prescripto ratificantes et ad easdem se conservandas sine con­tradiccione qualibet in perpetuum firmum obligantes, dictum banum et suos heredes heredumque successores admiserunt et receperunt super terram antedictam pacifice in commetaneos et vicinos. In cuius rei testimonium presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Michae­lis lectoris ecclesie nostre, anno ab incarnaeione domini Mille­simo ducentesimo sexagesimo secundo. I. Lajos király 1382-ki átiratából; melynek eredetije meg van a b. Batthyány cs. körmendi ltárában.

Next

/
Oldalképek
Tartalom