Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

vero parte Jacobus filius Gerdislauy, Wlcouoy filius Zlobimeri, Khabech filius Prodanez, qui cum bona voluntate obligaverunt se, et dederunt, concesserunt, et bac presenti carta confirmave­runt quandam terram nomine Grabretelo dicto Wolc filio Zybis­laui et heredibus suis libere et quiete in perpetuum possidendam, et ad meliorem securitatem privilégium domini Stepbani baui tocius Sclavonie secum portaverunt, nobisque demonstraverunt. Qui sepedicti scilicet Jacobus filius Gredislaui, Wolcoy filius Zlo­bimeri, Khabech filius Predanez, nulla in dicto privilegio con­tinencia contradixerant, sed ad omnia concordabant. Pro hac autem donacione et concessione et huius carte confirmacione declit Wolc sepedictus, scilicet Jacobo, Wolkovoy, Habech pro sepedicta terra centum et quinquaginta pensas in Gersummam, que centum et quinquaginta pense in presencia Dettonis filii Ter­dislai, Wolcouoy filio (így) Borimeri, Wocuillo filio ecclesie, Dob­rolo filio Bracconis, Gregorio filio Yelillani, Badislauo et in pre­sencia tocius parentele eorumdem fuerunt jiersolute. Prima igi­tur meta huius terre, sicut in privilegio domini Stephani bani vidimus contineri, incipit a quoddam puteo et tendit per quen­dam fluvium ad partém orientalem, et venit superius ad ter­ream metam et conterminatur terre Gurgys Vratech ac Gordislay, ubi est meta terrea in arbore nomine hrastli, deinde venit ad partém meridionalem ad magnam viam exercitualem, et per eandem viam venit ad unam arborem, que vulgo vocatur hrast, et ibi est meta terrea et conterminatur terre Gurgys, Dragsan et Gordislay, deinde venit ad partém occidentalem ad metam Wraccha, abinde venit ad quasdam metas et inde ad tres metas terreas, videlicet Dragsani, Halapone et Gerdillay, et deinde inter duas metas ad metam terream, abinde venit ad priorem metam, ubi est puteus, ibique terminatur. Ut autem huius rei series robur obtineat perpetue firmitatis, nec ullo umquam pro­cessu temporum possit vei valeat in irritum revocari, presentes literas contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Dátum Gorre, anno ab incarnacione domini Millesimo ducentesimo quinquagesimo nono. Függő pecsétje hiányzik; eredetije az orsz. ltár. kincst. oszt. N. R. A. 15?1. 25. dipl. oszt. 4701. Közölve néhai Vincze Gábor másola­tából.

Next

/
Oldalképek
Tartalom