Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

A szepesi káptalan az 1273. évben kiadott oklevelét, mely azcm pecséttel volt megerősítve, mely a káptalannak IV. László király által történt kifosztása alkalmával elveszett, Zeeki Kuthen unokája Mikulás kérésére újabb pecsétje alatt átírja. 1298. jun. 12. Capitulum ecclesie bati Martini de Scepus, omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris, ad quod pre­sentes pervenerint, salutem in omnium salvatore. Ad univer­sorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod cum in spoliacione ecclesie nostre per regem Ladislaum et exercitum eius inter damna quamplurima unacum rebus aliis antiquum sigillum nostrum fuisset perditum ac ablatum, nos iniquorum fallacias equitatis tramite retundere cupientes, omni generum literas sub antiquo sigillo emanatas seu confectas que sub novi sigilli nostri testimonio renovate non fuerint, publica protestacione premissa, irritandas, cassandas atque refutandas decrevimus ad cautelam; hinc est quod ad nostram persona­liter accedens presenciam Myculaus filius Myculai filii Rutheni de Zeek, exhibuit nobis literas privilegiales sub antiquo sigillo nostro emanatas seu confectas, humili precum cum instancia nobis suplicando, ut easdem ratas habentes sub novi sigilli nostri munimine confirmare dignaremur; quarum tenor talis est: Nos capitulum (1. föntebb 122. sz. a.). Nos itaque iustis instanciis dicti Myculai filii Myculai filii Rutheni de Zeek favo­rabiliter inclinati, easdem literas nostras privilegiales sub an­tiquo sigillo nostro emanatas, non cancellatas non abrasas nec in aliqua sui parte viciatas, novi sigilli nostri apposicione reno­vando duximus confirmandas. Dátum in crastino festi beati Barnabe apostoli, anno domini M° CC° nonagesimo octavo. Függő pecsét nyomaival, felül cyrographummal; eredetije a N. Múzeumban.

Next

/
Oldalképek
Tartalom