Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

cuius nomina non sunt hic. Ut igitur nostre concessionis series perpetue firmitatis robur obtineat, presentem concessimus pagi­nam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Dátum per manus Mathie prepositi Zagrabiensis et aule nostre cancel­larii, anno gracie Millesimo ducentesimo vicesimo nono; Pous tavarnicorum, Chak dapiferorum, Pousa filio Soulum agasonum nostrorum magistris existentibus. Vörös- fehér- sárga selyem szálakon függő pecséttel; eredetije az orsz. ltár dipl. oszt. 149. sz. a. Közölve néhai Vincze Gábor másola­taiból. Vastag hibákkal kiadta Fejér, Cod. Dipl. III. 2. 193. 15. A pozsonyi káptalan előtt Buken comes leánya Angyaliul, Torcli nevű birtokát Chamának és fiának ajándékozza. 1230. Universis Christi fidelibus presentes literas inspecturis capitulum Posoniensis ecclesie salutem in domino sempiternam. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod constituti personaliter coram nobis nobilis domina Angelka filia comitis Buken ab una parte, Chama vero unacum Vrachyo filio suo ab altéra, eadem domina Angelka est confessa oraculo vive vocis, quod ipsa consideratis fidelitatibus et ser­viciis multiplicibus eorumdem Chame et Vrachy, que sibi inde­fesse exbibuerunt, volens eosdem aliqualiter remunerare, quan­dam possessionem suam, ipsam de iure contingentem, trecenta iugera terrarum arabilium continentem, Torch vocatam, eisdem Chama et Wrachyo pro eorum serviciis meritoriis suis heredibus heredumque suorum successoribus dedisset donas­set et tradidisset iure perpetuo irrevocabiliter possidendam tenendam et habendam; que quidem possessio seu terra iacet in vicinitate terre monialium ab una parte, in secunda vero parte inter terras ville Vzor, in tercia parte inter terras Bethkez, et in quarta parte inter terras udvornicorum similiter Torch vocatas, sub certis metis distincta pariterque separata. In cuius rei testimonium presentes concessimus literas sigilli nostri

Next

/
Oldalképek
Tartalom