Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

tendit ad partém orientalem, et cadit in fluvium Motuchyna, ubi sunt due arbores ilicum, sub quibus sunt mete, quarum una est Motuchine, altéra vero Ozyag; ibique transit ipsam aquam ad partém orientalem, et vádit ad unam silvam per quam venit ad magnam viam, in qua itur de Motuchyna ad Ozyag; et deinde tendit similiter per unam silvam in bono spacio ad orientem et cadit ad unum fluvium Bokvyk vocatum, ubi sunt due mete angulares, ibique commetaneitas Motuchine terminatur; ^t a modo per eundem fluvium Bokvyk incipit tenere commetanei­tatem cum Nekche; itaque per eundem fluvium currendo in magnó spacio cadit ad fluvium Nekche vocatum, ubi sunt due mete angulares, et per ipsum fluvium Nekche in modico spacio currendo exit ad partém orientis et per arbores cruce signatas eundo venit ad unum lacum Byztra dictum, exinde tendendo prolixe venit ad alium lacum Machlin dictum a parte meridio­nali; deinde tendit et venit in lacum Kouachkoua appellatum, et de illo lacu exit a parte orientali et cadit in fluvium Breznicha, ubi sunt due mete angulares, ibique incipit tenere commetanei­tatem cum terra Kos, et per eundem fluvium Breznicha tendendo cadit ad fluvium nomine Wlchyche, et per eundem pergendo in bono spacio pervenit et intrat ad aquam Medues, et in ipsa aqua Medues relinquendo commetaneitatem terre Kos, procedit in dicto fluvio Wlchycha et tenet commetaneitatem cum cruci­feris de predio Carassou, et per eundem fluvium Wlchycha cur­rendo, intrat ad fluvium Carassou, ibique commetaneitas dicto­rum cruciferorum terminatur; et inde vertitur contra cursum eiusdem fluvii Carassou, in magnó specio venit usque ad metam terre Gerech, et ibi exit de ipso fluvio ad septemtrionem, ubi sunt due arbores de populeo metis circumfuse; abinde vádit per me­tas usque ad unum monticulum, in cuius vertice est meta sub­levata, etsub eodem monticulo est quedam magnavia, per quam itur de Ozyagh ad Gerech, et transit ipsam viam ad eandem par­tém septemtrionis, et venit ad alium monticulum, in cuius cacu­mine est meta, et deinde descendit et intrat in stagnum Martina vocatum, et per eundem stagnum eundo in bono spacio ad par­tém orientalem, exit ad duas magnas arbores fyz et naar dictas iuxta fluvium Drave constitutas, a quibus cadit in ipsum fluvium Drava; inde contra cursum eiusdem Drave nimis longe pergit

Next

/
Oldalképek
Tartalom