Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

A jászai convént előtt Simon fiai, László, Máté, Miklós és Mark gönyŐi nemesek Gönyő nevű Abaúj vármegyei birtokon, mely az Aba nemzetségből való Ilsvai Aba Jia Miklós halála következtében tőlük elidegeníttetett, megosztoznak. 1290. nov. 18. Nos Vygandus prepositus et conventus de Jazow, omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, presentem pagi­nam inspecturis, salutem in salutis largitore. Quum ea que in preterito gesta sunt simul cum lapsu temporis labuntur, ante­riori consilio provisum est, ut ea literarum patrocinio confir­mentur. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Ladizlaus Matheus Nicolaus et Marcus filii Simonis nobiles de Gunu ab una parte, ex altéra vero Andreas filius Iwachun pro se, item Paulus Lukach filii Stephani pro se, Thoma et Johanne fratribus suis cum procuratoriis literis nostris sufficientibus coram nobis personaliter constituti, confessi sunt oraculo vive vocis, quod in possessione ipsorum hereditaria Gunu vocata, quod pro morte Nicolai filii Aba de Elswa de genere Aba ab ipsis fuerat alienata, talem inter se fecissent divisionem perpetualem, quod quarta pars possessionis eiusdem a parte meridionali in vicinitate terre Scyna cessisset Andree íilio Iwachun, Paulo et Lukach filiis Stephani hac (így) fratribus eorum Thome et Johanni, residue vero tres partes eiusdem possessionis a parte septemtrionali in vicinatu terre Chon ces­sissent Ladizlao Matheo Nicolao et Marcus filiis Simonis pre­notatis, ceterum in porcione possessionis Gwrk et Lamperti liliorum Patruch eisdem successa similiter Gunu vocata, tercia pars cessisset Andree filio Iwachun, Paulo et Lukach filiis Stephani hac fratribus eorum antedictis, residuis duabus parti ­bus Ladizlao Matheo Nicolao et Marcus filiis Simonis remanen­tibus, quelibet porciones utrisque partibus cum omnibus utili­tatibus et pertinenciis ipsis et eorum heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo pacifice quiete hac inrevo­cabiliter possidende; adicientes eciam, quod licet porcio pos­sessionis Gwrk et Lamperti filiorum Patruh inter ipsos in duas

Next

/
Oldalképek
Tartalom