Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

ipsorum mitterent, qui dictam possessionem Ozyag presentibus commetaneis et vicinis, per suas metas antiquas circumdarent, circumdatamque et ab aliorum terris sequestratam, eidem comiti Marcello et suis fratribus supradictis relinquerent perpetuo pos­sidendam si non fieret contradictum, contradictores autem si qui fierent, in nostram citarent jjresenciam ad unum certum terminum. Quod quidem capitulum postmodum nobis rescri­pserunt,ut convocatis commetaneis et vicinis, ipsam possessionem circumdassent, et nemine contradictore apparente, idem venera­bilis Eobertus homo noster, coram testimonio dicti capituli, his metisundique collustratam, eidem comiti Marcello et suis fratri­bus iamdictis statuissent perpetuo possidendam: prima meta ipsius possessionis Ozyag, sicut in literis prescripti capituli Quinqueecclesiensis vidimus, incipit a parte septemtrionali in littore Drave in vicinitate possessionis nobilium de Raholcha Bagonou vocate, in fine cuiusdam silve ilicum vulgaritcr Tul­herdeu numpcupate (így) a parte occidentali; deinde vádit recto tramite ad plagam alem per lacus et per prata ad dumos viminum regetie dictorum; inde vádit ad eandem pla­gam meridionalem ad unum portum, ubi sunt due arbores ili­cum, quarum una a parte occidentali tenet metam possessionis Bagonou, alia vero a parte orientali tenet metam possessionis Ozyag transit magnam viam ad j>artem meridionalem et venit ad unam arborem piri in qua est crux et terra cumula­tam ; inde tendit unum stagnum Stoysencherit dictum ; abhinc vádit ad arborem volmes (így) ad eandem plagam meridionalem, sub qua arbore est meta, in qua est unus lapis p utraque parte cruce signatus, secus magnam viam, per quam itur de Ozyag ad villám Vyllou; inde directe tendit ad i>artem meri­dionalem in parvo spacio et venit ad unum puteum Hualenkuta dictum, abhinc vádit ad unam silvam Saas vocatam, et transit ipsam silvam parte in supe dente et tendit inde ad partém meridionalem in unum lacum Juahunmakalia dictum, et ibidem circa eundem lacum a plaga meridionali est quedam arbor de populo cruce signata sub qua est meta; ibidem intrat ad unam viam magnam per quam itur similiter de Ozyag in villám deinde vádit ad unam silvam Glosio dictam, ad partém meridionalem, et transit ipsam silvam directe; abhinc

Next

/
Oldalképek
Tartalom