Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

Erzsébet királyné a kölkedi szakácsok földjét Somogy vármegyé­ben, Csaba fiának Ladomérnak adományozza, jutaimid hűségéért, melyet a királyné fogsága idejében tanúsított. 1289. nov. 30. (E)lisabeth elei gracia regina Hungarie, universis Christi fidelibus presencium noticiam babituris, salutem in eo qui est omnium vera salus. (C)um bene meritis favor clebitus impencli­tur, et fideliter obsequentibus merces condigna redditur, deus piacari creditur, et subditi ad fidelitatis studia exercenda facilius provocantur accendunturque spe et desiderio consequende retri­bucionis consimilis vei eciam amplioris. (P)roinde ad universo­rum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod quia Lodomerius filius Chaba de Kulked fidelis noster a primevis adolescencie sue temporibus nostre celsitudini cum summa fidelitate et devocione multos et diversos exhibuit continue famulatus, specialiter autem persecu­cionum et necessitatum nostrarum temporibus, cum meritis nostris non exigentibus iniquorum procurante consilio, in insula beate virginis apud Budám sub arta custodia tamquam in car­cere detente fuissemus sine causa, idem aliis quampluribus famulis nostris de curia nostra propter imminens eisdem peri­culum recedentibus, nos nullatenus derelinquens, inter alios quosdam nominatos et fideles, qui apud nos ex fervore nimie fidelitatis pro conservacione vite nostre remanserant, die noc­teque in ministerio industrie sue per nos commisso oportunos et necessarios exhibuit famulatus, nec metu mortis perterritus personam suam propter nos variis fortune casibus exponere formidavit, nosque ex officio suscepti regiminis metiri debemus merita singulorum, propter huiusmodi fidelibus et meritoriis ipsius obsequiis nostre sublimitati cum summa devocione im­pensis, que propter sui multiplicitatem non possunt per singula recitari, volentes eidem reginali occurrere cum favore, in aliqua­lem recompensacionem serviciorum eiusdem, quamquam maio­ribus remuneracionibus et donariis (így) a nostra esset excellen­cia attollendus, tamen ut alii ipsius exemplo invitati ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom