Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod cum nobilis et discretus vir magister Teodorus prepositus Zybinien­sis, aule domini Ladislai incliti regis Hungarie, karissimi filii nostri nótárius speciális, eidem domino regi iugi laborum fre­quencia fideliter firmiter et devote, nobisque consequenter in omnibus nostris negociis et agendis gratum semper impenderit famulatum, nos consideratis fidelitatibus et obsequiis eiusdem Teodorii prepositi, quibus coram nostris oculis se reddidit mul­tipliciter commendatum, quasdam terras nostras ad curtem nostram de Segusdyno olim pertinentes, Deench et Ztupan voca­tas ac ad eas spectantes, vacuas et habitatoribus destitutas, ab eadem curte nostra Segusdiensi exceptas penitus et exemtas, eidem Teodoro preposito et per eum comiti Ladislao fratri suo ac ipsius heredibus heredumque suorum successoribus, de ple­nitudine gracie nostre dedimus donavimus et contulimus, per­petuo pacifice possidendas. Ut igitur hec nostra donacio robur perpetue firmitatis optineat, nec ullo unquam tempore valeat revocari, presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus discreti viri magistri Vrbazii prepositi de Posoga, aule nostre cancellarii, fidelis nostri, anno domini M° CC° octagesimo quarto. Erzsébet ifjabb királynénak 12S4-ki átiratából, 1. alább. 189. Erzsébet ifjabb királyné, Tivadar szebeni prépostot az Erzsé­bet anya királyné által neki adományozott birtokokban megerősíti. 1284. jun. 11. Elizabet dei gracia regina Hungarie, omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, presencium noticiam habituris salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serie volumus fieri manifestum, quod nobilis et discretus vir magister Teodorus prepositus Zybiniensis, aule domini Ladislai illustris regis Ungarie karissimi consortis nostri nótá­rius speciális, fidelis noster, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis privilégium domine Elisabet dei gracia maioris

Next

/
Oldalképek
Tartalom