Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)
IV. László király Bagamér és Chepteluk nevű birtokokat Moys özvegyének adományozván, öt azokba a budai kéiptalan által a kijelölt határok között beiktattatja. Esztergom, 1283. oct, 19. Nos Ladislaus dei gracia rex Hungarie significamus quibus expedit tenore presencium universis, quod nobilis domina relicta magistri Moys quasdam terras Bogomery et Chepteluk vocatas, existentes in Magna Insula. a nobis sibi dari postulavit; verum quia super facto ipsarum terrarum nobis veritas non constabat, fidelibus nostris capitulo Budensi dedimus in mandatis, quatenus ipsorum mitterent hominem fide dignum pro testimonio, coram quo magister Simon aule nostre nótárius accederet superfaciem dictarum terrarum, et ipsas in presencia vicinorum et éommetaneorum earumdem terrarum reambulanclo statueret eidem, si non fieret contradictum, contradictores ad nostram presenciam ad terminum competentem evocando. Quod quidem capitulum nobis rescripsit in hunc modum : Excellentissimo domino suo Ladislao dei gracia illustri regi Hungarie capitulum Budensis ecclesie oracionum suffragia devotarum. Beceptis magnitudinis vestre literis, ad reambulandas quasdam terras Bogomery et Chepteluk vocatas in Magna Insula existentes, et nobili domine relicte magistri Moys, si non fieret contradictum, statuendas, unacum magistro Simoné aule vestro notario, misimus hominem nostrum pro testimonio fide dignum; qui demum homo serenitatis vestre simul cum eodem nostro testimonio ad nos rediens dixit requisitus, quod predictas terras Bogomery et Chepteluk nominatas, presentibus omnibus commetaneis et vicinis earumdem et in nullo contradicentibus, reambulatas per metas veteres et antiquas, predicte domine relicte magistri Moys, cum quadam insula ad easdem terras spectante, cum omnibus utilitatibus earumdem statuisset; quarum terrarum metarum cursus, prout eodem homine nostro didicimus referente, is est: prima siquidem meta terre Chepteluk incipit a plaga orientali, prope rippam Danubii, super arborem vulgariter naarfa vocatam, ubi est una meta terrea; abhinc procedit