Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)
dacionis magnificare titulis amplioris, ut exemplo huiusmodi, in ceteris zelus fidelitatis obsequiorum fervens desiderium amplietur. Hinc est, quod comes Machia, Itemerius, Olber, Johannes, Paulus et Stephanus fratres eiusdem Machie de Chou, maiestatis nostre presenciam adeuntes, irnplorare clemenciam regiam supplicacione humili curaverunt super eo videlicet, quod gráciám confirmacionis, approbacionis, ratihabicionis ac prorojacionis regie donacionis, de persona ipsius comitis Machie~rn fratres suos predictos facte, si ipsum absque heredibus masculis decedere contingeret, robore regalis privilegii muniremus, prefatam gráciám et munificenciam eisdem a nobis factam, per quasdam nostras patentes literas in nostram memóriám et pleniorem noticiam reducentes, quarum siquidem tenor talis est. Nos Ladislaus (stb. 1. föntebb 184. sz. a.). Nos igitur ex sollicitudine regalis officii recensentes fidelitatum opera, obsequiorum merita, actus strennuos militares in quibus exercendiset impendendis temporibus regum illustrium Bele videlicet incliti avi nostri, Stephani patris nostri recordacionum felicium et nostris, strenue desudarunt, ac in diversis expedicionibus tam generalibus quam particularibus, et confiniorum regni nostri defensionibus, mortis pericula non paventes, non sine suis (így) sanguinis effusione sudoribus bellicis militarunt, et fidelitatis inclefesse ardores animo conceptos, exhibicione operum luce clarius demonstrarunt, . prefatas possessiones universas et singulas a predicto rege Bela inclito avo nostro, suis meritoriis serviciis et fidelitatis operibus acquisitas, et a predicto patre nostro illustri ratificatas, approbatas et confirmatas, auctoritate presencium approbamus et valituras iure perpetuo coníirmamus, et nihilominus ad maiorem cautelam et abundanciam stabilitatis perpetue de_novo conferimus, concedimus et donamus^jjrorogacionem eciam collacionis possessionum de persona ipsius comitis Machie, si eum sine heredibus masculis, quod absit, decedere contingeret, in personas fratrum suorum factam et derivatam munimine literarum presencium innovamus, ita ut immediate nulla alia collacione regia expectata, in prefatos fratres suos, ex nunc ut ex tunc, ex munificencia regia possessiones prehabite sunt translate. Ut igitur huius rei series robur optineat perpetue firmitatis, presentes literas concessimus