Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)
vero Petro filio Petri serviente eiusdem coram nobis personaliter constitutis, prefatus Andreas proposuit viva voce, quod quandam particulam terre usui quatuor aratrorum sufficientem, de terra sua Baka vocata per dictum patrem suum, ut dicebat, acquisita abcisam, a parte orientali iacentem, cum omnibus utilitatibus" éf pertinenciis suis dimisisset et contulisset prefato Petro, et coram nobis dedit et contulit sibi et suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam et habendam, ob merita serviciorum ipsius Petri a primevo sue etatis tempore in diversis fortune casibus sibi fideliter impensorum; obligando se idem Andreas et heredes suos universos, ipsum Petrum et heredes eiusdem ab omnibus racione premisse particule terre impetere nitentibus, defendere et expedire propriis laboribus et expensis, et in pacifica possessione ipsius particule terre indemniter conservare. In cuius rei testimonium ad instanciam parcium presentes contulimus sigilli nostri post plagam tartarorum secundo renovati munimine roboratas. Anno domini M°CC° octuagesimo secundo; presentibus tamen magistro Anthonio cantore, Paulo lectore, Mikou custode, Marco de Pata, Martino de Zobolch, Simoné de Kemey archidiaconis, et aliis multis; regnante Ladislao illustri rege Hungarie, Lodomerio archiepiscopo Strigoniensi, Johanne electo Colochensi et domino nostro venerabili patre Andrea dei gracia episcopo Agriensi existentibus. Az egri káptalannak 1555-iki átiratából, melynek a gr. Vay ltárban Fasc. 55. őrzött eredetijéről, közli: Bunyitay Vincze. 182. Az egri káptalan előtt Zágráb unokái: Mátyus, Bors, Miklós és Zok, lieeske, Keszi, Haripán, Lóez és Apáti Gömör vármegyei birtokaikon megosztoznak. 1282. In tercia litera privilegialis capituli Agriensis in anno domini M° ducentesimo octuagesimo secundo emanata reperiebatur, quod Mathyus, Bors, Nicolaus et Zok filii Mathie filii Hazai Okmánytár. VIII. kötet. 15