Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)
privilegii rescriptum eidem redderemus, eo, quod idem Stephanus dicebat se super textu privilegii per adversarios comitis Dees fratris sui (ductum) in causam et litem; nos autem peticioni ipsius Stejihani iuste etlegitime aquiescentes, ipsius previlegii transscriptum reddendum duximus Stephano memorato, cuius tenor talis est: Nos capitulum (). VII. köt. 61. lap).Quesitum autem et reinventum est ipsum privilégium anno ab incarnacione domini CC° (deinde) LXX° quarto; prepositura vacante, Oliverio cantore, Ombud custode, Stephano decano existentibus. Függő pecsét nyomaival; eredetije Csörgőn, Zemplén vármegyében, a b. Sennyey cs. ltárában. Közli: Bunyitay Vincze. 133. IV. László király, atyja István lelki üdvéért az udvarnokok sárzormi malmát és hat telkét a tikosi szigetfón, Somogy vármegyében, a boldogságos szűz monostoréinak adományozza. Buda, 1275. jan. 30. Nos Ladislaus dei gracia rex Hungarie, memorie commendantes signilicamus quibus expedit universis, quod nos ob devoc-ionem et pietatis sinceritatem, quam erga monasterium beatissime virginis gloriose gerimus, et maximé ob remedium et salutem anime carissimi patris nostri domini regis Stephani clare recordacionis, quoddam molendinum nostrum in Sarzorm existens, cum utilitatibus et pertinenciis suis, in quo udwarnici de comitatu Simigiensi farinam simile pro nobis molare consueverant, ac sex mansiones udwarnicorum nostrorum in capite insule de villa Tykus, cum omni terra et piscatura ac silva sua, monasterio virginis gloriose supradicto ad commodum sustentacionis sanctimonialium in eodem monasterio deo et beate virgini iugiter famulancium, de plenitudine nostre gracie, de consilio et consensu omnium baronum nostrorum perpetuo duximus conferenda, et volumus quod nostrum super premissa collacione privilégium eisdem sanctimonialibus, nobis inrequisitis, concedatur, cum presentes fuerint reportate. Dátum Bude, feria quarta proxima