Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

tivis fidelia fidelium laudat obsequia, dignis muneribus bene­meritis occurrendo, reddit quoslibet ad sibi placita benivolos et de promtis fidelibus íideles efficit promciores. Proinde ad uni­versorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod consideratis variis et diversis obsequiis graciosis fidelis et dilecti clerici nostri magistri Johannis filii Andree comitis, doctoris decretorum et arcliidiaconi Gvmuriensis, tam genitori nostro karissimo recordacionis inclite,regi Stephano, quam nobis fide­liter impensis et in posterum impendendis, locis et temporibus opportunis, in decentem atque dignam suorum recompensacio­nem meritorum, quandam terram retiferorum nostrorum Har­san appellatam, in Nitriensi comitatu constitutam, iuxta fiuvium Sytthwa, hereditariis suis jiossessionibus contiguam et vici­nam, sex mansiones condicionalium nostrorum continentem, sicut veraciter didicimus ex literis venerabilis patris episcopi Nitriensis, cui terre huiusmodi qualitatem et quantitatem com­misimus inquirendam, ipsi magistro Johanni donavimus dedi­mus et contulimus, cum omnibus suis utilitatibus, pertinenciis et appendiciis iure irrefragibili perenniter possidendam; et pre­dictis sex mansionibus condicionalium nostrorum ex certa sci­encia dedimus in mandatis, ut ad aliam terram Hymud nomine, quam populi nostri similis condicionis inhabitant, sibi et illis sufficientem, sicut ex literis scivimus dicti patris episcopi Nitri­ensis, se transferant debita nobis servicia impensuri in eadem permanendo; ne super hoc posteritate temporum contra sejje­dictum magistrum Johannem suosque successores exoriri valeat matéria quescionis. Cuius quidem terre mete seu termini taliter distinguntur: incipiunt namque ab oriente ubi in quadam po­pulo iuxta fiuvium Sytthwa existenti prima meta collocatur, et procedit ad occidens iuxta Harsan villám capituli ecclesie Stri­goniensis, ascendens parumper montem usque ad quandam pirum, dehinc protenditur ad quandam quercum paululuni ad sinistram, deinde tendit per magnam viam ad villám Kaluz eun­tem, et iuxta viam tendentem in Werebel sunt mete capituli prenotati ville Dusnuk a meridie, et hinc parumper descen­dens in rivum Kevrus vocatum, in eodem flumine tendit versus villám Hymd retiferorum domini regis, ubi sunt mete angulares, deinde tendit in altum ad orientem et transit 11*

Next

/
Oldalképek
Tartalom