Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)
ticiain habituris. Salutem in omnium Saluatore. Conuenit Regie sublimitati inter ceteras Regni sui curas, ac animi labores, quos pro salute subditorum suorum gerit assidue, eorumque curam habere precipuam, q u i non in o d o m i 1 i c i e, V e r u m e c i a m d o m i c 1 a r i e x t i t e r e, et qui omni studio gratum illi semper olTicium exhibere studuerunt, deinde in signum vberioris munificencie, Jura quoque subditorum caucioribus titulis munimentisque priuilegiornm suorum illa sepe roborare, ratificare et couíirmare consueuit, proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, Quod Fidelis noster dilectus EgregiusMatheus de Czecze Comes liptouiensis etc. nostri venieus in presenciam pro parte et in personis fidelium nostrorum Nobilium Simonis et petri de Zemrechen necnon Michaelis et ladislai de eadem ac Nicolai Thome et pauli de Nadasd fratrum condiuisionalium eorundem Simonis et petri exhibuit et presentauit nobis quasdam binas literas, vnas nostras donacionales, sub anulari secreto nostro sigillo impressiue consignatas, quibus mediantibus, nos possessiones prefatorum Nobilium Zemrechen et Nadasd, necnon Jalocz et Szaar omnino in Comitatu lipthouiensi habitas, in quarum pacifico domiuio ydem progenitores suos ab antiquo perstitisse seque persistere tunc eciam asserebant, simulcum cunctis earum vtilitatibus et pertinencys quibuslibet noue donacionis titulo in perpetuum contulisse dinoscimur. Alias vero honorabilis Capituli ecclesie Scepusiensis Statutorias uullo penitus contradictore superinde apparente sub autentico eorum Sigillo capitulari pateuter similiter et priuilegialiter confectas et emanatas, tenorem infrascriptoruin in sese continentes. Supplicaus idem Matheus predictorum Nobilium nominibus et personis, vt easdem literas nostras et Capituli memorati, ac omnia et singula in eis contenta ratas gratas et accepta habentas, literis<[ue nostris priuilegialibus de verbo ad verbum sine diminucione et augmento aliquali inseri et inscribi faciendo pro memoratis iam Nobilibus eorumque heredibus et posteritatibus vniuersis perpetuo valituras confirmare dignaremur. Quarum quidem literarum videlicet nostrarum donacionaliuin tenor is est: Nos Mathias dei gracia Rex Hungarie Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit vniuersis. Quod nos attentis et consideratis fidelitate et fidelibus seruicys, fidelium nostrorum Nobilium Simonis et petri de Zemrechen, necnon Michaelis