Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)

A pécsváradi convent előtt, a Gyula bán nemzetségéből való Beremeni Péter, Végbala, Baranya vármegyei birtokát Kostháni Bekének elörökíti. 1,281. octóber liavá,ban. Conuentus Monasterv Waradinensis. vniuersis Christi fidelibus presentibus pariteret futuris, presentes litteras inspecturis. salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presen­cium volumus peruenire. Quod Petrus filius Petri fily Buchk de Beremen de generacione Julabani, unacum Yrbano et Kayan filys Nycolai, ac Blasio filio Michaelis, de generacione sua, coram nobis personaliter constitutus. oraculo viue vocis est confessus quod licet ipse Petrus, possessionem suam totam, Beremen vocatam, in Co­mitatu de Borona existentem, per formám Judiciariam amisisset, et eadem possessio Beremen, ab ipso petro omnino fuisset alienata. Nichilominus tamen, mediante probitate, et cura sollicita, ac pecu­nia sexaginta marcarum nobilis Juuenis magistri Beke fily Comitis Marcelli de Kosthan, cognati sui ipsam possessionem suam Bere­men vocatam, idem Petrus rehabuisset, et recuperasset pleno iure Igitur prenominatus Petrus filius Petri quandam terram suam Weegbala vocatam, in predicto comitatu de Borona in vno ambitu adiacentem uel existentem cum terris arabilibus et campestribus, ac pratis sicut cousiderari datur ex visu, ad vsum semptem (így) ara­trorum sufficieutem, certis metis et terminis vndique circumdatam et vallatam, prout ad plénum iam inferius exprimetur, de voluntate et permissione predictorum Vrbani et Kayani filiorum Nycolai, ac Blasy fily Michaelis, de generacione sua ut premittitur, necnon Lau­rency fily Vyd, et Beuedicti fily Miskouch de Lypow, ac magistri Johannis fily Comitis Ladyzlai, vicinorum videlicet et corametaueo­rum predicte terre Weegbala, presencialiter astancium coram nobis cum omnibus vtilitatibus suis, et pertinencys vniuersis, vendidit coram nobis, preuominato magistro Beke filio Comitis Marcelli de Kosthan cognato suo, personalitar astanti coram nobis pro viginti marcis denariorum, prius numeratis et receptis integraliter ab eo­dem, et per eum suis heredibus, heredumqife suorum inposterum

Next

/
Oldalképek
Tartalom