Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)

m A csázmai káptalan előtt Wlchata Jiai, decchai birtok­részüket a garigi kerületben, és a Korgó hegyen levő szőllejüket Ruh comesnek elörökítik. 1270. máj. 12. Capitulum Chasmensis ecclesie, vniuersis xpi fidelibus, pre­sens scriptum inspecturis, salutem in (domino) sempiternam. ad vniuersorum noticiam serie presencium uolumus peruenire, quod, Emirico, et Georgio filys Wlchata, a parte vna, ab altéra autem comite Ruh. coram nobis personaliter, constitutis, vdem Emericus et Georgius, quandam terram eorum iu Decha, sub comitatu de Garig, existentem, ipsos ut dixerunt contingentem, cum vineis, et orqnibus alys vtilitatibus suis, sub metis, terminis limitacionibus, et signis infrascriptis, Item quandam paruam vineam in monte Korgou, super terra pouka filv Bethlen, coustitutam, confessi sunt uendidisse eidem comiti Ruh, suis que per eum heredibus, pro ui­ginti marcis minus vna, iure perpetuo possidendam et habendam Cuius terre mete sicut homo noster, quem ad faciem ipsius misera­mus nobis recitauit, presentibus omnibus conmetaneis, et vicinis, pacifice et quiete erecte, hoc ordine distinguntur. videlicet prima meta incipit in vicinitate terre ipsius eomitis Ruh. de parte orien­tali, ab arboribus Harazth rruce signatis, metis terreis circumfusis. Inde in quadam parua ualle procedit uersus partém meridioualem, cadit in magnam uallem, vbi contiguatur terre Mortunus fily Chenke Inde in eadem magna ualle procedeus, superius uersus septemtrio­nem, conmetatur terre Nieolay dicti teutonici, tendensque iu pre­dicta magna valle, exit ad arborem Haas crucesignatam, meta terrea circumfusam, sitam in capite eiusdem vallis. Inde ad montem, ad arborem Gartan crucesignatam, meta terrea circumfusam, sitam iuxta uiam. Inde in ualle procedens, cadit in fluuium deccha, vbi vicinatur terre Ivan, deinde in eodem fluuio deccha, tendens iuferius uersus partém orieutis, contiguatur, terre dicti eomitis Ruh. ibique terminatur In cuius uendicionis memóriám pleniorem et robur, pre­sentes, concessimus sigilli nostri patrocinio conmunitas. dátum

Next

/
Oldalképek
Tartalom