Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)
gorio Comite Castri ferrei paulo bano de Zeurino Dedalo comite Zaladiensi Michaele comite Nitriensi et alys quampluribus comitatus Regni tenentibus et honores. Zöld és fehér selyem-zsinóron függött pecsét romjaival; eredetije a gr. Erdődy cs. galgóczi lban, 50. 1. 1. Nagy Imre. 108. IV. László király, Chopou, fia András kérésére István ifjabb király 1259-ki oklevelét megerősíti. 1273. Ladislaus dei gracia hungarie. dalmacie Croacie Rame Seruie Gallicie Lodomerie Curaanie Bulgarieque Rex omnibus xpi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omuium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire. quod Andreas filius Chopou dilectus et fidelis noster ad uostram accedens presenciam. obtulit nobis privilégium domini Regis Stephani bone memorie tempore ducatus sui confectum. petens a nobis cum instancia ut ipsum confirmare dignaremur. quod talem tenorem exhibebat. Stephanus (1. István ifjabb királynak 1259. évi levelét föntebb 59. sz. a.) Nos itaque peticiones ipsius Andree comitis considerantes esse legitimas atque iustas, eas de fauore Regio duximus admittendas. et predictum privilégium Karissimi patris nostri non cancellatum, non abrasum, non abolitum, nec iu aliqua sui parte uiciatum. vei corruptum, de uerbo ad uerbum presentibus inseri iussimus et annectari. vt autem hec nostre confirmacionis et ratihabicionis series iu perpetuum perseueret, et nullo unquam tempore ualeat per quempiam retraetari, cum ipsa ex nostra certa sciencia processerit, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine Roboratas. Dátum per inanus magistri Benedicti. Orodiensis ecclesie prepositi aule nostre vicecaucellari dilecti et fidelis nostri. Anno domini M°. cc°. Lxx°. tercio. Regni autem nostri anno secundo. Metropolitica sede Strigoniensi uacante. venerabilibus patribus Stephano Colochensi, et Johanne Spalatensi archiepiscopis. Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Paulo vesprimiensi, aule nostre Cancellario. Philippo vaciensi, aule domine Regiue consortis nostre Karissime Cancellario.