Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)
fratrem nostrum ydoneum uirum et discretum transmisimus, qui ad nos reuersus nobis dixit. et eiusdem dictis, uominati pristaldus et partes coneordarunt, quod tota terra quam in Bereneh dietus comes Johannes possidebat, iacens uersus aquilonem cum omnibus utilitatibus suis cessisset Andree Erdeus et alys supradictis tota porcio uero Andree et cognatorum suorum predictorum, iacens a parte inferiori, uidelicet a parte terre Keer preter poreingulam (így) Erdeus in quo habét molendinum suum et aliam poreingulam (így) petri supradictorum, que iacet ab utraque fluuy nytria, videlicet uua porcio ab una parte et alia ab altéra, site inter porcionem que cessit Comiti Johauni et inter illám porcionem quam prius idem 'comes Johannes possidebat, que predictis hominibus extitit deuoluta, et eedem porciones sicut partes communiter pristaldus et noster homo, ad hoc missus, retulerunt cum metis, intermedys de nono erectis, et bene patentibus taliter distinguuntnr, videlicet prima meta incipit a parte terre Ceten et cum metis continuis uenit usque fluuium nytria et ex utraque parte fluuy sunt mete terree sub molendino Erdeus et sub ipso molendino transiens ipsum fluuium cum metis continuis uadit usque terram Taran et ibi continuatur metis antiquis et in eisdem metis antiquis circuit totam porcionem dicti Comitis Johannis a parte terre uille Keer, et a parte terre uille Zeuleus deducendo ad metam que a parte terre Ceten est iunouata et erecta. Similiter porcio predictorum ab illa parte que "respicit aquilonem metis siue terminis clauditur prioribus et antiquis et vdem nobiles de Bereneh, propter bonum pacis cesserunt reuunciantes, omni accioni et controuersioni quas se dicebant uelle suscitare, racione vynearum nec non possessionis de pagran seruorum et ancillarum contra Johannem supradictum, terram eciam liemelen uocatam, preter porcionem predicti Andree, quam in eadem habere dignoscitur, exclusa eciam nostra porcione quam habemus iu eadem, relinquentes in eiusdem Johannis iure pacifico et irrenocabiliter permanere. preterea iam dicti nobiles de Bereneh, in signum et tytulum sincere dileccionis sessionem siue curiam ipsius Johannis, permiserunt locari et sytuari continue iuxta metas, et sic que parcium aliquo tempore premissam ordinacionem niteretur reuocare, sicut inter se ordinatum extitit habebitur penitus pro conuicta. Iu cuius rei memóriám pleniorem presentes concessimus litteras Sigilli nostri munimine roboratas. Dátum septimo Kalen-