Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)

inueniret destructas contradictores autem super eleuacione meta­rum nouarum iuxta ueteres, et super renouacione destructarum ad uestram preseuciam euocaret. Nos itaque ad mandatum uestrum, fidelem clericum nostrum misimus, super ipso negocio, qui cum eo­dem homine uestro ad nos rediens dixit. quod idem iu sui presen­cia quandam terram.intra metas terre Erek existentem,reambulauit eo modo. quod primo incepit sub castro Tadeuka super metas presente Stephano de genere Tadeuka commetaneo ipsius terre Episcopatus qui ipsas metas ibi inuentas, pacificas affirmauit, de inde una cum eodem. St. uenerunt uersus orientem per locum Megaozou. uocatum ascendendo ibi ad quandam particulam terre circa nouem iugera continenteni remanentem ab aquilone iu ius dicti Episcopatus ubi pacifice transeuntes, uenerunt uersus meri­diem per quandam uiam herbidam uenerunt ad metas angulares, ubi eciam idem. St. ipsas metas nomine commetaneo, pacificas affirmauit Abhinc accesserunt vrbolt et vyd. iobagiones castri Zaladiensis, commetanei terre ipsius Episcopatus, quibus prece­dentibus uenerunt per modicum inquadam uia uersus orientem, et ibi declinauerunt ad aquilonem, per spácium quasi adiacturam trium Sagitarum distentum. ad magnam arborem Tylie apellate quam arborem dicti iobagiones castri, dixerunt, quod ibi non esset meta ipsorum Abhinc adorientem descendentes, ad arborem sorbelli, ubi est meta quam metam ipsi iobagiones castri nomine commetaneo paciíicam esse retulerunt,descendentes ibi per magnam uallem. per médium antiquarum vinearum ueniendo ad superiorem partém viuee Poukaab aquilone remanentibus ibi nouis vineis a meridie in ius iobagionum castri. euntesadhuc ad orientem uenerunt ibi adlocum ubi fuerunt due magne arbores ubi tam ipsi iobagiones castri quam Absolon officialis domini Episcopi Vesprimiensis metas fuisse retulerunt, et ipse Absolon eas dixerunt esse destructas per ipsos iobagiones castri ydern uero iobagiones castri per populos Epis­copatus destructas esse retulerunt,et cum ipse Absolom ipsas metas mediante homine uestro eleuare uoluisset, dicti iobagiones castri non permiserunt reeleuare, Descendentes adhuc per uallem per médium feneti uersus orientem euudo ad Kauaskuth jnde per i­psam uallem eundo ad Lechunche ad magnam arborem vlmi de nouo combustam. ubi inuenerunt in alia arbore metam terream de ipsa autem arbore combusta, dixit idem officialis Episcopi

Next

/
Oldalképek
Tartalom