Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)

predictum cluellura non iudicasset inter partes memoratas. sed idem Barleus et Stephanus coram multis nohilibus tunc cum ipso Ma­theo palatino existentibtis ad verba conteuciosa deuenissent et altér alteri notam, infidelitatis obicieus se se mutuo ipsius ma­they palatini infideles esse nominassent et sic in eadem instan­cia altér alteri predictum duellum porrexisset et quia ipsum fa­ctuin note infidelitatis personam ipsius Mathey Palatini tangere diguosscitur sicut dicit et ad ipsius periculum uergere infuturuiu ob hoc ipsum duellum nollet transmittere ad presenciam vestre maiestatis. sed coram se uellet penitus dimicari, de facto autem castri et possessionum eorundem Barleyet Iruzlay Comitum, quas idem parwlus vester eisdem ab ipso matheo Palatino repetiuit reddi et restitui, prefatus matheus Palatínus respondisset in hunc modum quod prenominatus Comes Barleus ut de sua fidelitate sibi fidem facérét pleniorem ad manus ipsius spontaneain statu­isset et assignasset voluntate ipsi eciam Stephano filio Stephani ad presenciam vestre Celsitudiuis ad ipsum duellum displicuisset ueniendi dimicandum. Dátum feria tercia proxima post festum Pasce auuo domini m°. cc 0 , nonagesimo nono. verura quia ideiu Barleus et Iruzlaus Comites huiusmodi iudicium lite pendente in­debite sibi inpositum nobis significare curauerunt vt est preha­bitum et predictus Matheus, quondam Palatínus ipsas partes ad dimicandum ipsum duellum de nostro precepto ad nostram pre­senciam 11011 permisit neque transmisit maximé eciam quia pre­dicto Stephano filio Stephani ad presenciam nostre maiestatis ve­nire displicuit iu facto duelli inemorati, sicut hec omnia series litterarum Capituli Strigoniensis declarabaut et idem Comes Barleus tanquam Zelator honoris nostre regie maiestatis et pro­secutor iuris iusticie et regni nostri consuetudinis aprobate ipso die duelli uidelicet in Octauis Pasce domini in area duelli per predictum Comitem Stephanum viceiudicem curie nostre de no­stro precepto assignata armatus et per omnia ad congrediendum in ipso duello preparatus contra eundem. Stephanum filium Ste­phani conparuit coram nobis qui Stephanus ad expediciouein i­psius duelli sui non uenit neque misit. Nos igitur qui ex officio susscepti regiminis nostri in suo iure de esse volumus nec debe­mus maximé cum cresscente contumacia cresscere pena debeat, vna cum domiuico magistro Tawarnicorum nostrorum Opor Pa-

Next

/
Oldalképek
Tartalom