Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)

IV. Béla király, Szántó puszta iránt, Zlandus fehérvári éneklő-kanonoknak, a Vindornya melletti ecseri udvarnokok ellen indított peréhen Dénes nádor Ítéletét megerősíti. 12S9. Bela dei gracia Hungarie, Dal macié, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Cumanieque Rex, Omnibus xpi fidelibus presentem pa­ginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad Vniuersorum tam modernorum, quam posterorum noticiam hamm serie volu­mus peruenire. Quod magister Zlandus Lector Albensis fidelis noster litteras dilecti ac fidelis nostri Dyonisií Palatini nobis obtulit sub hac forma. Dionisius (1. föntebb 21 sz. a.) Et prete­rea cum idem Vduornici sepedictum magistrum Z. ad nostram iterato presenciam per nostrum hominem Stephanum scilicet cle­ricum citassent, nos ipsorum causam dilecto et fideli nostro Be­nedicto preposito Budensi et Aule nostre vicecancellario nec non et comiti Alberto uiceiudici palatini reliquimus cognoscendam quia eo tempore palatínus in nostro negocio mora­b a t u r ultra A 1 p e s, quibus referentibus didicimus quod idem Vduornici ipsis confessi sunt omnia uera esse, que in pala­tini litteris suprascriptis continentur. Nos igitur sentenciam di­lecti et fidelis nostri Palatini secundum quod in litteris ipsius contineri uidimus ratam et firmám habentes confirmamus et di­ctam terram magistro Z. memorato reliquimus quiete et pacifice possidendam, ipsis Vduoruicis perpetuum super eadem silencium inponentes et ad destruendam calumpniam insurgencium et litis iterato super predictis orientis toedium abolendum, presentem quartam (igy) fecimus duplici sigilli nostri munimine roborari Dátum anno domini M°. CC°. XXX 0. IX 0. Regni nostri anno quarto. Sárga selyem-zsinórról függő kettős, ép pecséttel; eredetije a gr. Fes­tetics cs. lban Keszthelyen, Zaladien. 1. sz. a. Nagy I.

Next

/
Oldalképek
Tartalom