Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)

protestimonio, coram quo felicianus de Macheuch. Jobagio Castri de Wngh homo vester, terram seu possessionem Bezew vocatam ad Castrum Wngwar pertinentem, et in Comitatu de Wngh exi­stentem, conuocatis commetaneis et vicinis vniuersis. Comiti Ja­cobo filio Comitis Gregory de Pank statueret. Si non fieret con­tradictum. Contradictores vero siqui fierent ad vestram presen­ciam legittime citarentur. Nos itaque vestris preceptis obedientes reuerenter vt tenemur, misimus vfium exnobis, cum predicto feli­ciano vestro vestro(igy).ad premissa mandata vestra exeauenda,qui demum ad nos reuersus, cum eodem recitauit, quod predictus homo vester, ipso presente, conuocatis omnibus commetaneis et vicinis, predictam possessionem Bezew, seu terram, in predicto Comitatu de Wng existentem, perueteres metas reambulassent et nullo contradictore existente, Comiti Jacobo filio Gregory de Pank prenominati statuissent perpetuo possidendam. Mete vero et ter­mini quibus eadem possessio seu terra Bezew vocata ab alys ter­ris circumiacentibus. distinguitur et separatur hoc ordine proce­dunt et distinguntur. quod prima meta incipit in quodam loco vbi quidam fluuius Chabrad vocatus cadit in fluuium Zethna nomi­natum. et inde in eodem fluuio Chabrad vlterius currendo tendit supra versus Orientem, et vlterius procedendo satis in bono spa­cio in eodem, exit ab ipso, et vlterius currit, ad partém meridio­nalem de eodem, vbi sunt due mete terree, et abhinc vlterius dis­currendo, magis plagam meridionalem, extendit se ad vnam pla­niciem ligeth vocatam, vbi vlterius currendo, coniungitur cuidam fluuio Jezeneu vocato, vbi sunt due mete terree, et inde vlterius suum cursum faciendo, reflectitur ad partém Orientalem in eodem fluuio, et satis in bono spacio eundo exit ab eodem ad partém me­ridionalem, vbi sunt due mete terree, Deinde vlterius iter suum faciendo et discureudo, adhuc magis ad plagam meridionalem pertransit quandam Siluam. de qua Silua vlterius procedendo peruenit et iungit vnum campum Nyresmezey nominatum, vbi sunt due mete terree, et inde vlterius cursum suum faciendo, re­flectitur ad partém occidentalem, et discurendo et transeundo vl­terius peruenit ad quendam meatum ryuli Rakatias, qui coniun­git quendam ryuulum Zachka dictum, circa quem sunt due mete terree, et inde vlterius currendo in eodem riuulo. extendit se ad partém meridionalem. et vlterius procedendo in eodem. dictus Hazai Okmánytár. VI. köt. 25

Next

/
Oldalképek
Tartalom