Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)

Regi Hungarie, Capitulum Ecclesie Saucti Martini de Scepus, oraciones in domino debitas, ac deuotas. Nouerit uestra celsitudo quod litteris uestris reuerenter acceptis, unacum predicto Pouka homine uestro Magistrum Stephanum, socium et concanonicum nostrum, ad predicta mandata uestra duximus destinandum, qui quidem homo uester, et noster, ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt, quod predictas uillas, seu possessiones, et siluas, et earum metas conuocatis sepedictis commetaneis eorundem reani­bulassent, et statuissent sepenominato Audree, nullo penitus con­tradiceute, Mete uero predictarum possessionum, et siluarum, sicut idem homo noster, et uester nobis dixerunt, hoc ordine di­stinguntur. Prima meta que est inter Landok et Rókus incipit in quadam ualle quel uocata, que uallis descendit ex niueo monte, usque ad fluuium Bela, inde uero ubi cadit in pretactum fluuium uersus possessionem Rókus, hoc est uersus plagam meridionalem, directe procedendo usque ad quendam riuulum siue ponticulum Nyrer uocatum, qui ponticulus ideo Nyrer est uocatus, quia in­cole possessionis Nyrer habent libertatem secandi ligna, et hoc pro igue dumtaxat, in siluis Rókus, usque ad prefatum pontem, inde uero a prefato ponté continuantur mete, usque ad quendam montem, rotundum appellatum, inde uero usque ad quendam ri­uulum Wyzffalw Theuthonice uero Dorffsayff uocatum, inde uero ad quosdam fontes lutosos, sine cognomine, inde uero usque ad quandam arborem platani, terra circumfusam, inde uero usque ad fluuium siue riuulum ydesuyz alio uomine Libsayff, inde uero infra predictum riuulum descendendo usque ad uiam, que ducit ex possessione Rókus, usque ad possessionem Landok, et ibi ubi cadit dicta uia in riuulum ydesuyz, ibi terminantur mete inter possessiones Rókus et Landok, et ibi eciam incipiuntur mete inter Theutonicos de Bela, et Landok, transeundo predicta uia directe usque ad fluuium Wyzffalw, iude vero usque ad quandam par­uam uallem lutosam in qua est pons, inde autem directe usque ad alium pontem qui est iu fluuio Bela, ex opposito quorundam moncium Kaffen uocatorum, qui montes diuidunt possessionem Landok a Theuthonicis de Byrbron, redeuudo autem rursum per prefatam uiam, usque ad fluuium ydesuyz, ubi uidelicet termi­nate sunt mete, inter Rókus, et Landok, ibi incipiuntur ut pre­fertur mete, inter Theuthonicos de Bela, et possessionem Rókus, 23*

Next

/
Oldalképek
Tartalom