Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)
singulorum condignis equura est. premys respondere. ut lance fidelitatis peusata, sicut in obsequys sunt deuoti ita eciam habeantur remuneracionis titulis commendati. Pro inde ad uniuersorum noticiam harum serié uolumus peruenire. quod magister Cosmas m a i o r plaustrorum nostroru m vna cum fratribus suis Lucach et Benedicto, fidelibus nostris, clemencie nostre humiliter suplicarunt. quod quandam t e r r a m nostro r u m exercitualium populorum nostre collacioni et iurisdicioni spectantem Wynar uocatam vbi pauci exercituales popul i residebant, sitam in comitatu Tolnensi contiguam terre ipsorum Ilereditarie et uicinam funov vocate pro in pensis nobis sue fidelitatis obsequys et in posterum inpendendis, ipsis conferre benignitate solita dignaremur. Nos itaque eiusdem magistri Cosme et fratrum suorum fidelibus meritis et obsequys recensitis, qui in omni genere seruieiorum, se pre ceteris obsequiosos reddere studuerunt Cupientes ipsorum meritorys obsequys et obsequiosis meritis grato occurrere cum fauore eorundem suplicacionibus et precibus inclinate, dictam terram uille Wynar apriori condicione, et statu, ac potestate, exercitualium populorum nostrorum exemptam penitus et exceptam sub terminis et metis antiquis quibus hactenus habita extitit et possessa sine excepcione qualibet cum omnibus utilitatibus et pertinencys suis, dedimus, donauimus, et contulimus, eidem magistro Cosme et fratribus suis Luche, et Benedicto, superius annotatis, ac eorum heredibus heredumque suorum successoribus, in refragabiliter perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis patris Thome Episcopi Waciensis aule nostre Cancellary Anno domini M°. CC°. octuagesimo secundo quinto Kalendas Április. selyem-zsinóron függő pecséttel; a budai kir. kamarai ltban N a gy I.