Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)
ratifieare; et predictas terras, per ipsum patrem nostrum, dicto Mykud bano collatas, eidem relinquere, et apud ipsum conseruare, ac fidelitates et seruicia ipsius, que, idem, dicto patri nostro exhibuit, quibus consideratis easdem terras, dictus páter noster, dinosscitur eidem contnlisse, in presenti nostro priuilegio exprimere, de benignitate Regia dignaremur. Cuius fidelitates et seruicia, prout in priuilegio eiusdem patris nostri, plenius uidimus contineri, taliter in presentibus duximus inferenda. quod cum dominus Rex Bela, auus noster karissimus, habito iniquo consilio, quoruudam baronum suorum, dictum patrem nostrum, de suo Reguo, miserabiliter ad partes Transiluanas effugasset, exercitum Hungaricum et Comanicum, quem idem auus noster, ad fugandum patrem nostrum miserat, idem Mykud banus, et magister Emericus fráter eiusdem, ac ceteri barones patris nostri deuicerunt. Vbi idem Mykud bauus, cum predicto magistro Emerico fratre suo, laudabilia seruicia, cunctis intuentibus, exhibuit et impendit. Et cum idem Rex Bela maiorem exercitum, preduce Laurencio filio Kemyni, contra ipsum patrem nostrum destinasset, et idem páter noster, cum predictis Mykud bano, et magistro Emerico, ac alys baronibus suis in Castrum feketeuholm uocatum se inclusisset, dicti Mykud banus, et magister Emericus ac aly barones ipsius patris nostri, de predicto Castro exeuntes, cum exercitu aui nostri, sub eodem Castro, uiriliter pugnauerunt. et eodem exercitu deuicto, triumphum laudabilem reportarunt. Laurencium filium Kemyui, et alios complures captiuando. et sic ipsum patrem nostrum, de predicto Castro, suis uirtutibus liberarunt 3). Post egressum autem eiusdem patris nostri, de predicto Castro, tercium exercitum comanicum eiusdem aui nostri, contra patrem nostrum transmissum, cuius dux Menk comanus fuerat, ydem Mykud banus, et magister Emericus, ac aly barones predicti patris nostri deuiceruut. Item quartum exercitum predicti aui uostri, cuius dux E r n e y banus fuerat, similiter deui3) Hogy ezen esemény 1267-ben történt, kitetszik István ifjabb királynak Feketehalom várából, 1267-ben a vár ostromoltatásának második napján kelt leveléből, melyet gr. Kemény Józsefnek a családja ltárában létezett eredetiről vett másolata után közölt Fejér: Cod. Dipl. Hung. VII. 4. 133. 1. és ujabban Teutsch u. Firnhaber: Urkundenbuch zur Gesch. Siebenb. Wien. 1857. LXXXVII. szám Hazai Okmánytár VI. köt. 16