Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)

ydem Stephanus et Martinus asseruerunt viua voce, quod cum requisiuissent terram víginti jugerum de Guge et Dugus coram H. palatino et ipsa iam diucius fuisset inter partes disceptata, tandem Paulo de Choy; Iwanka de Cuescut et Hedrico comite filio Pauli ex parte Stephani et Martini prenotatis, ac Ilerrico filio Herteneg, Herborto fratre eiusdem Herrici et Hermanno de Her­mán ex parte Guge et Dugus predictis arbitrentibus in talem pacis titulum conuenuerunt, sicut partes recitaruut, quod Stepha­nus et Martinus pretaxati soluerunt quatuor marcas partim in denaris, partim in existimacione condigua ipsis Guge et Dugus memoratis, qui ipsam pecuniam, confessi sunt, se plenarie rece­pisse pro ipsis viginti iugerum terrarum predictarum, cuius terre prima íueta iucipit iuxta stratam, que est terrea, ubi Guge et Dugus sunt cometanei. de via autem progrediens venit ad plata­uos, quod vulgo dicitur Egur, deinde protenditur usque terram Herrici fily Herteneg, et postea terre Nicolai de Olud contigua ab inde Hedruh filius Varde cometaneus existit, Super ipsa ita­que terra nulla accio contra eosdem Stephauum et Martinum sepedictos aut heredes eorundem lapsu temporis per eosdem Gu­gem et Dugus pretaxatos aut fratres vei cognatos poterit promo­ueri. Ceterum Vithuk Bitoch et Farcas fily Bitho cognati eorun­dem St. et M. predictorum, quia participes solucionis esse neg­lexerunt, uequaquam in ipsa terra sibi poterunt requirere porcio­nem, utpote Matheus de Pese Pristaldus parcium fűit protestatus. Ad peticionem igitur parcium preseutes litteras concessimus sigillo nostro roboratas. Anno gracie M°. C°C. LX°. tercio. Magistro Bonauentura preposito nostro, Oliuerio cautore, Ombud custode, (Gugh) decano existentibus. K i v ö 1: Carta Stephani et Martini de Herin. Veres selyem-zsinórról t'iiggő pecsét nyomaival. Eredetije a nemzeti Múzeumban, hová a felső-lendvai elpusztult levéltárból került. A. N agy I.

Next

/
Oldalképek
Tartalom