Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)

cobo, andrea, Antalus, et Guth, fratribus eorum absentibus, a parte una, ab altéra autem, Wibar filio Thadey, coram no­bis personaliter constitutis, ydem philippus, et Witalus, duas particulas de terra eorum in Zechenyk existentis (igy), ipsos, ut dixerunt, cum dictis fratribus eorum communiter, contin­gentis (igy), contiguas, et commetaneas, terre, ipsius Wybar, cum pertinencys, et utilitatibus suis vniuersis, sub metis, ter­minis, et signis, infrascriptis confessi sunt uendidisse, eidem Wibar, et suis per eum heredibus, pro sex marcis prout ré­tulerunt iam acceptis, inreuocabiliter, et iure perpetuo ac pa­cifico possidendas, et habendas. Mete autem, ipsarum particu­larum terre, sicut homo noster, quem, ad reambulandas easdem misseramus, nobis recitauit, presentibus commetaneis, et uicinis pacifice, et quiete erecte, taliter distinguntur vide­licet, prima meta, prime particule terre incipit iuxta, terram ecclesie sancte crucis, ubi est meta terrea, iuxta uiam, Inde in commetacione terre Elye, descendens uersus partém orien­tis, uenit, ad arborem Gartean, meta terrea circumfusam. ubi contiguatur terre Woycha, Inde procedens iuxta siluam, ue­nit ad dumum auellani, meta terrea circumfusum, Inde per­transiens, fluuium llowch, uenit ad metam terream, Inde, in prato procedens, uenit ad arborem Harazth, crucesignatam, meta terrea circumfusam, Inde ad aquam Zechenyk, quam trans­iens, uenit ad metam terream. Inde ascendens, uenit ad ar­borem cerasi crucesignatam, sitam iuxta uallein. Inde pertrans­iens ipsam uallem, uenit, ad arborem Naar, crucesignatam, sitam secus magnam uiam, ibique contiguatur, terre magistri Moys, Inde, in eadem uia procedens, uersus meridiem, con­tiguatur, empticie terre, Wibar predicti Item, prima meta al­terius particule, incipit ab arbore Harazth crucesignata, iuxta terram dictorum uenditorum. Inde, procedens uersus partém occidentis, uenit ad arborem Haas meta terrea circumfusam, Inde, descendens, uenit ad arborem pomi, crucesignatam, In­de pertransiens dictam aquam Zechenyk, uenit ad arborem Harazth, crucesignatam Inde asscendens, uenit ad dumum auellani meta terrea circumfusum, Inde ad magnam uiam, iuxta quam est meta terrea, Inde in eadem magna uia pro­cedens, uersus partém septemtrionis, commetatur, terre Wibar

Next

/
Oldalképek
Tartalom