Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)

lerunt in predys eorum infra positis talem se fecisse diuisio­nem, quod medietas predy Saar, vocati ad orientem cum ec­clesia et predio Hydwegh vocato, cessisset filys Ehelley su­pradictis Altéra autem medietas ipsius predy Saar nominati ab occidente cum predio de pulan, filys Georgy cessisset an­tedictis, processus autem metarum, in ipsa terra Saar distin­guencium porciones parcium prout eedem docuerunt primo In­cipit a plaga meridionali in fluuio prati Nogreth wlgo vocati, et cadit in aquam Saar, vbi sunt ab vtraque fluuy due mete teree Inde egreditur versus aquillonern in eodem fluuio ad duas metas quarum in vna est vlmus, in nemore ab occidente, alia vero terrea in prato, ab oriente Item in eodem fluuio ad duas metas terreas similiter in paruo spacio sunt due mete ex­inde venit ad duas metas in quarum vna pomus continet ab oriente, in alia Salix ab occidente, ex liys transit ad duas me­tas terreas iuxta fluuium positas modo supradicto de quis (igy) veniens ad pratum vbi sunt due mete, de prato autem simili­ter venit ad duas metas, quarum vna plantago cupulatur alia terrea, deinde vádit ad duas metas terreas abhinc intrat flu­uium iuxta quem sunt due mete, vna pomo coniuncta alia ve­ro est terrea, Item in eodem fluuio pergith (igy) ad duas me­tas quarum vna arbore pomiferi continuata, alia terrea est, de illo fluuio( ) peruenit acl duas metas terreas, E quibus deciinat versus occidentem, et intrat terram arabilem vbi sunt due mete Inde cadit ad viam cui ab vtraque parte adiacent due mete Ex hinc regirat ad aquillonern ad metam ( ) in eadem via transyt ad duas metas, quarum vna piro cumulata, alia terrea, ex hys greditur ad metas terreas, inde venit ad quatuor metas in valle positas in vna quarum Ilex residet alia terrea ( )trat virgultum quo sunt due mete vna scilicet viburna alia terrea, designate, Item inde exit et intrat terram arabilem vbi sunt due terree mete, Inde reuertitur ad virgul­tum vei duarum metarum vna vlmo contigue ( ) abhys venit ad duas metas, vnam videlicet viber­ne (igy) aliam vlmo adiunctas hic transit ad terram arabilem, scilicet ad duas metas abhinc iuxta virgultum intrat ma­gnam Siluam, qua sunt due mete ( . . . . ) vna Ilice, alia terrea, in eadem silua descendit ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom