Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)

Nos Wladislaus Dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. Memoríe Commendamus Tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis, Quod pro parte tidelis nostri Vene­rabilis et Religiosi fratris Matthei, Abbatis sancti Martini sacri montis pannonié, ac tocius conuentus ecclesie eiusdem personis, exhibite sunt coram nobis et producte, quedam lit­tere Serenissimi Principis quondam domini Mathie Regis pre­decessoris nostri felicis recordacionis. in pargameno sub du­plici Sigillo suo patenter confecte Quibus mediantibus idem quondam Mathias Rex populos et Jobagiones, In villa sew Terra Dyenws vocata, ad dictam Abbaciam sancti Martini pertinente commorantes, certa quadam exempcionis libertate, modo et ordine inferius in Tenore earundem litterarum con­tentis, dotasse dinoscebatur tenoris infrascripti Supplicatum itaque extitit Maiestati nostre pro parte eiusdem Mathei Ab­batis, vt easdem litteras dicti quondam domini Mathie Regis, ac omnia et singula in eisdem contenta ratas gratas et ac­cepta (igy) habentes, litterisque nostris priuilegialibus verbo­tenus inseri et inscribi facientes, prefatis Ciuibus et populis dicte ville Dyenws, confirmare dignaremur graciose Quarum Tenor talis est, Mathias dei gracia Hungarie (lásd: Hazai Okmánytár IV. k. 300 sz. a.) Nos igitur premissa supplica­cione pro parte prefatorum populorum Abbacie sancti Martini sacrimontis pannonié, Maiestati nostre modo quosupra por­recta Regia benignitate exaudita clementer et admissa, pre­scriptas litteras, annotati quondam domini Mathie Regis non abrasas non cancellatas nec in aliqua sui parte suspectas pre­sentibusque litteris nostris priuilegialibus sine diminucione et augmento aliquali insertas et inscríptas, quoad omnes conti­nencias clausulas et articulos eatenus, quatinus, eedem rite et legittime existunt emanate viribus earum verítas suffraga­tur acceptamus approbamus et ratiticamus, easque et omnia in eisdem contenta, pro prefatis populis et Jobagionibus, Ab­bacie predicte sancti Martini imperpetuum confirmamus, Saluo Jure alieno. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam, presentes litteras nostras pendentis et autentici Sigilli nostri quout Rex Hungarie vtimur, munimine roboratas eisdem du­ximus concedendas. Dátum In Castro nostro Thatha In festő

Next

/
Oldalképek
Tartalom