Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
ADU Nos Capitulum ecclesie Castriferrei Memorie commendamus Tenore presencium Significantes quibus expedit vniuersis Quod Nobilis Johannes de Kamon familiaris Egregy Emerici de Theyed Castellani Castrj Sabariensis Ad nostram personaliter veniendo presenciam exhibuit nobis quasdam litteras honorabilis Capitulj ecclesie Budensis in papiro patenter emanatas petens nos debitacum instancia vt easdem de verbo ad verbum sine diminucione et augmento aliquali transscribi et transsumi tenoremque earundem presentibus litteris nostris priuilegialibus inseri Sigilloque nostro consignarj facere eidemque Emerico Castellano ad cautelam Juris eiusdem vberriorem dare dignaremur, quarum tenor talis est (lásd a 188. sz. a.) Nos enim peticionem Annotati Johannis de Kamon főre iustam agnoscentes et congruam racioni tenorem premissarum litterarum sine diminucione et augmento aliquibus transscribi et transsummi ac presentibus litteris nostris priuilegialibus pendenti Sigillo nostro roboratis et consignatis medioque alphabeto intercisis eidem Emerico de Theyed duximus concedendum communi iusticia suadente et lege Regni requirente Dátum secundo die festi beati Emerici ducis. Anno domini Millesimo quadringentesimo Septuagesimo Honorabilj domino Thoma decretorum doctore preposito viris discretis Magistris Paulo Cantore Adam de ollar Custode Andrea de Kermend decano ceterisque Canonicis ecclesie nostre existentibus altissimo iugiter famulantibus. Eredetie ép hártyán, a Kisfaludy cs. niczki levéltárában őriztetik. A pecséttöredék lilaszin és zöld selyemzsinórról függ. V é g h e I y D. 210. Palóczi László országbíró előtt Telekesi Benedek, Kissomlyói Péter és Keledi Gál, vasvármegyei Egyliázashetye nevii falu birtoklására nézve kiegyezkednek. Buda, 1470.