Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)

Nos Conuentus Monastery beati Adriani martyris de Zala, memorie commendamus. Quod Nobiles domine Apolina Emerici Chernel de ZenthJakab íilia condam Ladislai de wythya, et dorothea alterius Emerici de Kerezthwr filia condam Eme­rici de fyred, ex Nobili domina Margaretha vocata filia eiusdem condam ladislai de Wythia progenita, consortes Onera eciam et quelibet grauamina Bernaldi fily ac Nobilium puellarum Katherina et sophia vocatarum filiarum j)refate domine Apo­line, ac Job fily Antefate domine Dorothe de subnotandis in se recipiendo, coram nobis personaliter constitute oraculo viue­uocis earum sunt confesse in hunc modum, quod quia ipse Juxta ordinacionem, et composicionem certorum proborum et Nobilium virorum, Curiam propriam prefati condam ladislai de Wythya patris scilicet ipsarum in facie eiusdem possessio­nis Wythya vocate in Comitatu Symigiensi existentis habit am, Nobili domine veronica vocate conthoraly Egregy Ambrosy Tlierek de Kemenfalwa filie videlicet dicti condam ladislai de prefata Wythya eiusdemque heredibus et successoríbus vniuer­sis ineo vt ipsa domina veronica inter prefatas Sorores suas Apolina et Margaretha vocatas Junior cxisteret dedissent et eontullissent ymmo dederunt et contullerunt possidendam te­nendam pariter et habendam, coram nobis talimodo, Quod prefata domina Veronica, ac sui heredes temporum in processu pro quibuscunque earumdem neccssitatibus absque scitu, et vo­luntate dictarum dominarum et earumdem heredum Nullipiam vendere, sew Impignorare, aut alienare valeant, et neque pos­sint nisi predictis dominabus et ipsarum heredibus Speciticando eciam, quod si prefata domina veronica aut sui heredes ab hoc seculo nutu diuino volente absque heredum solacio, quod deus auertat decedere contingeret, extunc predicta Curia ple­no cum effectu in easdem dominas Apolinam et dorotheam ipsarumque heredes rursus, et Iterum redundari et condescendi debeat ipso facto vigore et testimonio presencium mediante, presentes in formám nostri priuilegy redigi faciemus dum eedem nobis in specie fuerint reportate, dátum in festő beati Georgy martyris, Anno domini Millesimo quadringentesimo Sexagesiino quinto. Eredetié papiron, Inkey József iharos-berényi ltárában A. 1. 21. j. a. őriztetik.

Next

/
Oldalképek
Tartalom