Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
os Capitulum ecclesie Castriferrei Memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis Quod Nobilibus viris magistris Stephano Johanne Nicolao et Ladislao filys condam domini Nicolai Bani de Lyndua et Nicolao filio eiusdem magistri Stephani eorum ac Ladislai fily eiusdem magistri Stephani Item Stephani et Johannis filiorum prefati magistri Johannis in personis quorum Honus et grauaraen, horum quilibet in factis infrascriptis per omnia superse assumpsit, ab vna parte vero ab altéra magistris Bartholomeo et Jacobo filys Petri fily Pauli de Scenthbeneduk prolibus vtriusque sexus carentibus modo simili eorum, ac Georgy Nicolai et Petri filiorum Henchul fily Lytoldy fratrum ipsorum patruelium de eadem Scenthbeneduk inpersonis de genere Jicre quorum honus et grauamen peromnia superse assumpserunt nostri in presencia personaliter constitutis confessum extitit per eosdem, oraculo viue vocis pariter et assertum eomodo vt ipsi ordinacione multorum proborum et Nobilium virorum partes suas in subsidium reforrnande pacis interponencium, Super vniuersis Causis factis dampnis nocumentis inJurys homicidys Membrorum mutilacionibus Sanguinum effusionibus, possessionum deuastacionibus ignium inmissionibus factis potenciarys et alys quibuslibet malefactorum generibus signanter Causis factum possessionum tangentibus inter ipsos et ipsorum predecessores habitis concordassent sese mutuo expeditos reddendo atque satisfactos, ymo concordarunt coram nobis istomodo, vt ydem fily Petri eorum vt premititur (igy) et dictorum filiorum Henchul in personis vniuersas Litteras ipsorum Causales Judiciales Inquisicionales prohibicionales et quaslibet alias Notanter factum possessionum tangentes vsque ad hec tempóra contra eosdem filios Bani filios et predecessores eorundem, confectas et emanatas Cassas et vanas ac friuolas viribusque Carituras commiserunt, Preterea in premissorum recompensam ydem fily Bani et Nicolaus filius eiusdem magistri Stephani quasdam duas possessiones ipsorum Ramatha iuxta fluuium Karka, et Paly penes villám Gekenus in Comitatu Zaladyensi adiacentes cum omnibus ipsarum vtilitatibus et pertinencys vniuersis quouis nomine vocitatis, signanter terris arabilibus et pascuis Siluis pratis et Nemoribus Molen-