Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
quod eadem domina de tribus partibus earundem medietatum dictarum possessionum modo prehabito sibi deuoluendis rectam medietatem vnius tercie partis earundem trium parcium necnon duo loca sessionalia Jobagionum vnum scilicet in Ayka et alium in Rennek similiter ipsis filys .Johannis própter maioris pacis firmitatem dare et remittere perpetuo possidendam teneretur. Quia autem fnstrumenta literalia super facto predicte possessionis Renuk confecta, apud ipsos filios Johannis haberentur Ideo quandocunque necesse fieret, tunc ydem fily Johannis semper penes ipsam dominam et suos successores vbique exhibere tenerentur. Tali obligacione mediante quod si qua parcium predictarum in premissis vei in aliquo premissorum persistere nollet, tunc talis pars contra partém alteram in decem marcis ante litis ingressum deponendis absque Judicis porcione conuinceretur eo facto, prout partes predicte sponte assumpserunt et ad premissa se obligarunt coram nobis vnde cum ad premissam possessionariam diuisionem et statucionem modo prehabito faciendam regy et vestri homines necessario sint destinandi, Ideo vestram amiciciam presentibus petimus reuerenter, quatenus vestros mittatis homines pro utrysque partibus pro testimonys fidedignos quibus presentibus magister Benedictus literátus vei Nicolaus dictus Zeuke de Polgár, aut Paulus filius Myske de Wrs pro parte predicte domine actricis Item Nicolaus filius Pauli de Bekas vei Nicolaus filius Almus de Pechei, an Andreas filius Ayka, sin Matheus de Beche, an Stephanus filius Alap de Ayka pro parte predictorum filiorum Johannis in causam attractorum alys absentibus homines regy in octauis festi natiuitatis beati Johannis Baptiste nunc venturis et alys diebus ad id sufticientibus ad facies predictarum possessionum Ayka et Rennek vocatarum vicinis et commetaneis earundem legitime conuocatis partibusque vei earum legittimis procuratoribus presentibus accedendo, omnia premissa et queuis singula premissorum iuxta ordinacionem et conposicionem parcium predictarum premissam faciant et exequantur Juris ordine mediante, Et posthec omnium premissorum seriem prout fuerit oportunum ad octauas festi beati Mychaelis Archangeli similiter nunc venturi domino nostro regi fideliter rescribatis Dátum in Wyssegrad Hazai Okmánytár. V. köt. 10