Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)

earumdem literarum contentis emanatas Tenorum infrascripto­rum Supplicans Maiestati nostre Idem Ladislaus prepositus, suo vt prefertur, et dicti Capituli Castriferrei nominibus et personis quatinus prescriptas litteras et omnia in eisdem con­tenta ratas gratas et Accepta habentes, presentibusque litteris nostris priuilegialibus de verbo ad verbum inseri et inscribi facientes, pro eisdem Ladislao preposito et Capitulo eiusdem­que ecclesie et suis Jobagionibus Innouantes perpetuo valitu­ras nostro dignaremur priuilegio confirmare, Quarum quidem litterarum primarum videlicet condam domini Ladislai Regis Tenor talis est, LADISLAUS dei gracia Rex Hungarie etc. (1. fentebb a 33. sz. a.) Aliarum vero continencia sequitur in hunc modum LADISLAUS dei gracia Rex Hungarie etc. (1. fentebb a 43. sz. a.) Tercie autem littere condam Andree Re­gis confirmacionalis tenor talis est ANDREAS dei gracia Hun­garie etc. (1. 57. sz. a.) Quarte vero condam domini Lodouicí Regis continencia talis est NOS LODOUICUS etc. (1. 135. sz. a.) Q.uinte similiter eiusdem continencia sequitur in hunc­modum Nos LODOUICUS etc. (1. 137. sz. a.) Sexte denique videlicet condam domine Elizabeth Regine tenor sequitur in hunc modum, NOS ELYZABETH etc. (1. a 136. sz. a.) Se­ptime videlicet dictorum condam Gregory Episcopi Jauriensis Chaak Soproniensis et Haholth Castriferrei Comitum conti­nencia sequitur et est talis GREGORIUS etc. (lásd a 7. szám alatt) Octaue vero et vltime dicti condam Andree Co­mitis Posoniensis, et Judicis Aule Regie Tenor sequitur per hec verba, Nos Andreas etc. (1. 10. sz. a.) Nos igitur humi­limis Supplicacionibus prefati Ladislai Prepositi suo et dicti Capituli ecclesie Castriferrei. Jobagionumque suorum nomi­nibus, et in personis Maiestati nostre modo, quo supra por­rectis, Regia benignitate exauditis clementer et admissis pre­scriptas octo litteras non Abrasas, non Cancellatas nec in aliqua sui parte suspectas presentibusque litteris nostris pri­uilegialibus de verbo ad verbum sine diminucione et augmento aliquali insertas quoad oinnes earum continencias clausulas et articulos Eatenus quatinus. eedem rite et legittime exi­stunt, emanate, viribusque earum veritas suffragatur, Ratifi­camus approbamus, easque et omnia in eisdem contenta, pro Hazai Okmánytár IV. köt. 28

Next

/
Oldalképek
Tartalom