Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)

IV. László király, Pomsát és rokonát Botou-t, hü szolgá­lataikért a pozsonyi várjobbágyságtói felmentvén, a királyi szolgák rendébe iktatja őket. 1287. Ladizlaus dei gracia Hungarie. Dalmacie. Croacie. Rame. Seruie, Gallicie, Lodomerie, Bulgarie, Cumanieque Rex. Omni­bus Christi fidclibus tam presentibus quam futuris, presentem litteram inspecturis, Salutem in omnium saluatore. Quoniam glória Regis et Honor ac Regni tutamen et defensio. in mul­titudine bellatorum cresscere consueuit et augeri, dignum est, ut Regia maiestas bellancium collegio, viros ydoneos, sumpmo opere studeat agregare. Pro inde, Advniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum Serie uolumus perue­nire. Quod quia Pomsa filius Budlo, et Botou consanguineus eiusdem de iobagionibus Castri nostri Posoniensis oriundí, Ihoanni comiti Posoniensis dilecto et ficlelis (igy) nostro indi­uersis expedicionibus, que in illis partibus in defensione con­fíní regni nostri emerserunt, gratos semper et laudabiles vna cum domino eorumdem inpenderint famulatus, pro quibus non solum in conspectu Baronum nostrorum, verum eciam coram nostre maiestatis obtutibus commendarí meruerunt. Nos igitur tum ad peticionem et instanciam ipsius comitis Ihonnis, tum eciam inrecompensacionem fidelitatum et Seruiciorum eorum­dem, ipsos transtulimus, pure, et simpliciter, de iobagionatu dicti Castri cum terris ipsorum existentibus in Saap et in Ja­nuk. Conferentes eis donum tam sollempnis libertatis, ut de, cetero, illa et eadem gaudeant et fruantur libertatis preroga­tiua, qua veri, primi, et naturaliter Seruientes Regales, gratu­lantur, sub uexillo Regio militantes, In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem presentes concessimus, litteras, dup­plicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus di­screti viri magistri. Theodory Prepositi Scebiniensis aule no­stre vice Cancellary dilecti et fidelis nostri. Anno domini. M°. CC° octuagesimo septimo. Indicione Quindecima, Regni autem nostri, anno sedecimo :

Next

/
Oldalképek
Tartalom