Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)
iori castri, Jobagionibus castri, et alys vniuersis quibus expedit, et presentes ostendentur, Salutem et, gráciám. Inherentes sanctorum vestigys predecessorum nostrorum, et eorum actus salutares imitari cupientes, qui fundantes ecclesias preclaris dotibus easdem et munificenc^s Regalibus extulerunt, et ex hys sanctissimis operibus quasi stelle in eternas perpetuitates effulserunt, Ecce nos vite eterne premia prestolantes, considerauimus Regie contemplacionis et circumspeccionis oculis, quam Ecclesiam beati Michaelis de Castroferreo, propter diuersas turbines et sediciones intrinsecas in Regno nostro diucius ventilatas facultatibus esse collapsam et quodam modo vergentem ad inopiam extremam, Regie releuacionis succursu per gráciám huiusmodi eidem, duximus prouidendum Quod videlicet hospites in eadem villa Castriferrei, ad prepositum, et Capitulum predicte Ecclesie beati Michaelis pertinentes, ac aly Jobagiones, equites populi liberi et condicionary, vbi que locorum constituti ad eandem spectantes ecclesiam in aquis piscacionibus fluminum Rabe et Macua fenetis cesu lignorum, ac alys vtilitatibus quibuscunque in Silua Rabe liberum et securum habeant vsum fructum et in pontibus eorumdem fluminum transitum liberum et securum absque tributo cum mercibus suis habeant possideant et teneant in perpetuum absque omni contradiccione, ex presenti donacione et munificencia regie maiestatis non obstantibus eciam aliquibus litteris munimentis vei priuilegys, Si qua forsitan aliquibus personis, vniuersitati vei corpori in contrarium concessa forent, a Regia maiestate, vniuersis, et Singulis cuiuscunque dignitatis et condicionis fuerint, Auctoritate presencium super premissis omnibus perpetuum imponentes silencium sub incriminacione, et illacione vindicte Regie maiestatis, et Cum nobis presentes ostendentur priuileg) : nostri munimine faciemus roborari, dátum Bude in octauis Marié virginis gloriose Anno domini Millesimo ducentesimo octuagesimo tercio. I. Mátyás királynak 1484-dik évi eredeti átiratából, mely a vasvárszombathelyi káptalan házi ltban II. f. 7. cs. 26. sz. a. van. Ráth K.