Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)
modicos prouentus idem Genitor, meus bábuit, Tamen post . . . . mortem eiusdem ipsam Ciuitatem Segniensem, et cetera castra manibus meis assignare noluit, donec eidem septem Milia florenorum exoluere me plenarie opportuit. Intelligere poterunt tamen. d. v. quam pocius idem Tharnok nobis dare debebat, quam taliter super me extorquere, Item eciam Egregius quondam Emericus derencheny Castrum meum Medue, necnon castella Rokolnok et lukaweez ad id pertinencia a me pro officiolatu preteritis annis tenebat, Tamen post mortem ipsius consors eiusdem Emerici predictum castrum meum et Castella manibus meis dare noluit. donec tria Milia florenorum Magnificus condam Paulus de kinys pro me ipsi domine consorti dicti Emericj exoluit Racione cuius eciam modo Oppidum meum debreczen cum pertineneys, apud manus Egregy Marci Horwath. detinetur et habetur inpignoratiue, Item Quod cum Alemani Sclauoniam penetrassent et ibidem conmorabantur, Andreas Both extunc partém eorundem Almanorum tenens superiorem ciuitatem Zagrabiensem, ac castrum Medwe, Castella Rokolnok et lukaweez apud se habebat ac tenebat, Nolui Regnum Sclauonie a Regno Hungarie separari, et vt Alemanos exinde melius exstirpare possem, Nolui dictam Ciuitatem et dicta fortalicia ad manus meas recipere, non aliter quam pro Milibus florenorum auri pro qua summa eidem Castrum meum Lykawa aseribere me opportuit non sponte sed coacte m in Themeswar viuente domino Paulo kinisy cum eodem et Magnifieo tunc ibimecum multas violentas fassiones fieri fecissent, Inter cetera volui aut non volui Specialem meam Soklos vocatam pro Castro meo likawa modo premisso, eidem Andree obligatam, ac pro Kemlewk promutaui, Obiigor ipsi Andree Both duobus Milibus florenorum auri, quos eidem reddere ad castrum Kemlewk eidem resignare presto sum et paratus, Quare Supplico v. d. quatinus intercedere dignemini pro me apud Regiam Maiestatem, vt Sacra Maiestas sua dicta duo Milia florenorum auri ac castrum Kemlewk a me tollere, dictam domum meam specialem Soklos per prefatum Andreám Both michi reddere et restitui facere dignetur graciose, Johannes Coruinus Dux etc. Nos itaque huiusmodi supplicacionibus