Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)

Corvin János herczeg, Jakab felsö-örsi prépostnak Fe­jér vármegyei Dinyésmed helységét adományozza. Pécs, 1490. jul. 13. Nos Johannes Coruinus Sclauonie, Oppauie et Lypthouie dux etc. Memorie commendamus Tenore presencium signifi­cantes quibus expedit vniuersis, Quod nos ad cumulatissima obsequiorum merita, venerabilis Magistri Jacobi Prepositi Ewrsiensis Cancellary nostri Secretary, que Idem post obitum Genitoris nostri carissimi Serenissimi principis domini, Mathie Hungarie Bohemie etc. Regis, felicis recordacionis laterj, nostro adherendo, summo cum studio, surnmaque diligencia, et artis sue prudencia, Res et negocia nostra prosequendo, pura tide, et constanti animo curauit exhibere, Respectutn vt decet ha­bentes, Animaduertentes preterea darnpnorum suorum Notabi­lium, copiam que in cede et conjlictu Dominorum et primo­rum Regni Hungarie, nuper in campo Chonth Mezew, nobiscum commisso, potissimum vero in direpcione omnium rerum sua­rum in ciuitate Budensi repositarum, per Reginales et nonnul­lorum dominorum, nobis adversancium subditos, facta, susce­pit, vbi ad extremum spoliatus et rebus suis destitutus, se­ptingentorum florenorum dampna, non solum testimonio et documento plurimorurn fidelium nostrorum didicimus, sed eciam clara fide conspeximus, suscepisse, premissorum itaque serui­ciorum et dampnorun) suorum in recompensam, possessionem nostram Dynyesmed, vocatam in Comitatu Albensi existentem habitam, simulcum cunctis eiusdem vtilitatibus et pertineneys quibuslibet Terris videlicet arabilibus, cultis et incultis agris pratis pascuis fenetis siluis, Nemoribus montibus vallibus, vi­neis, vinearumque promorithorys, Aquis fluuys piscinis, pisca­turis Riuis, Alueis, lacubus, Aquarumque deeursibus, Molen­dinis et locis molendinorum, et generaliter quarumlibet vtili­tatum et pertinenciarum eiusdem integritatibus, quouis nomine vocitatis, ad eandem de Jure, et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus sub suis veris metis, et antiquís, limiti­bus memorato Magistro Jacobo Preposito Ewrsiensi, Cancel-

Next

/
Oldalképek
Tartalom