Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)

Johannis Baptiste Anno domini Millesimo quadringentesimo lx m o quarto. Papíron, hátlapján pecsét; eredetie a pannonhalmi h. ltban L. Ll. a. Nagy I. 295. A csornai convent előtt Nádasdy Boldizsár és György, Nádasdy Benedek vérdijja érdemében egyezségre lépnek. 1464. aug. 12. Nos Conuentus Monastery beati Michaelis Archangeli de Chorna. Memorie commendamus tenore presencium significan­tes quibus expedit vniuersis, Quod Baltasar filius condam Ste­phani de Nadasd astante sibi Blasio filio Benedictj fratris sui carnalis in etate tenera constituto eiusdem Blasy necnon No­bilium puellarum Anna et Ilko vocatarum filiarum eiusdem Benedictj de eadem Nadasd onera et grauamina earundem et aliorum quorumlibet fratrum et proximorum suorum si in in­frascriptis persistere nollent super se Assumpmendo ab vna parte vero ab altéra Georgius filius condam Emerici de dicta Nadasd pro se personaliter ac pro Johanne, Gregorio, Eme­rico et Petro filys suis et aliorum quorumlibet fratrum et pro­ximorum suorum si infrascripta retractare vellent super se As­sumpmendo Coram nobis personaliter constituti per eundem Baltasar nominibus predictis confessum extitit viuauoce in hunc modum: Quod quia prefatus Benedictus filius dicti Stephani de dicta Nadasd per prefatum Johannem filium dicti Georgy de eadem Nadasd Instigante homani generis inimico dyabolo casualiter vt dicitur interemtus extitisset Tamen ipsi conposi­cione et ordinacione nonnullorum proborum et Nobilium viro­rum interueniente ad talem pacis et concordie deuenissent vnionem, Quod predictus Georgius de dicta Nadasd páter sci­licet Jamdicti Johannis et Idem Johannes cum alys fratribus suis pro homagio sew interempcione dicti Benedicti Octoaginta florenos auri puri dare et persoluere tenerentur Sed quia in presenciarum facultate denegante predictos Octoaginta florenos

Next

/
Oldalképek
Tartalom