Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)

vestro Regio nostrum hominem videlicet Magistrum Mathiam socium et concanonicum nostrum ad premissa peragenda no­stro protestimonio transmisimus fidedignum Qui tandem ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt Quod ipsi feria secun­da proxima post festum beatorum Tyburcy et Valeriani mar­tyrum proxime preteritum In Comitatu Castriferrei simul pro­cedentes ab omnibus cuiusuis status et condicionis eiusdem Comitatus hominibus a quibus decens et opportunum fuisset diligentj Inquisicione palam et occulte facta scire potuissent sic sciuissent prout per omnia tenor continet litterarum vestre Serenitatis predictarum Facta itaque ipsa Inquisicione ipsi ter­mino in predicto prefatos Paulum de dicta Hedrehvvara in di­cta possessione sua Aborgatha vocata, ac Egidium et Jósam similiter in eadem possessione Aborgatha, officiolatu scilicet eorum, contra prelibatum Blasium de prescripta Somlyo ad dictas octavas festi beati Georgy martyris nunc venturas, in vestre Serenitatis Euocassent presenciam racionem premisso­rum reddituros litis pendencia si qua foret inter ipsos non ob­stante prescriptos autem Stephanum Zep Paulum Bak Johan­nem Michaelem ac Petrum in Aborgatha necnon Stephanum litteratum in Chakan possessionibus commorantes Jobagiones scilicet eiusdem Pauli, eidem Statuere committentes, Alia con­tenta dictarum literarum vestre Serenitatis ibidem eisdem In­sinuando. Dátum decimo die diej Inquisicionis Euocacionis et Insinuacionis predictarum, Anno domini supradicto. Kivül: Domino Regi Pro Blasio de Somlyo Contra Egregium Paulum de Hedrehwara ac Egidium de Bwgede et Jósam de Haal Ad octauas festi beatj Georgy martiris Inquisicionis Euocacionis et Insinuacionis Reláció. Ol­dalvást : Pro A Clemens de Zempach cum Strigoniensis pro J Stephanus lit­teratus de Chakan cum Jauriensis tribus litteris vna . . . alia de Chorna et tercia Castriferrei ad ... . mandatum rescriptarum ac Insuper ad J similiter in oppido Vasuar secundo die coram Was­uar. Ettől balra: nostri proparte actoris dominicus de Czybafalwa vei Akachius de Gercze aut dominicus de vadachylese sin Sandrinus de Kyczk aut petrus de Kerezthwr siue Anthonius de Sethther seu Mychael de Fenyr. Alatta: Item proparte in causam attracti Gregorius de Keckk (vei Georgius de Kaid kitörölve) aut Stephanus de Chakan Valentinus de Bese­falwa Gregorius de Kemesmal Mathias litteratus de Radocz paulus de Ke­mesmal. Zárt alakban, papiron, Inkey József cs. ltban E. 1. 7. a.

Next

/
Oldalképek
Tartalom