Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)
A vasvári káptalan előtt Oladi Benedek fiai, dozmati Vas vármegyei birtokrészüket Vághy Ferencz fiainak elörökitik. 1451. máj. 3. £\ U \j Nos Capitulum ecclesie Castriferrei Memorie commendantes tenore presencium significantes (igy) quibus expedit uniuersis. Quod Egidius et Johannes fily Benedicti fily similiter Benedicti fily Laurency fily Chalokorlad de Olad coram nobis personaliter constituti onera vero et quelibet grauamina nobilium puellarum Anne ipsius Egidi et Elizabeth voeate dicti Johannis filiarum eorundem super se ipsos assumpmendo, sunt confessi in hunc modum ; Quod ipsi totalem porcionem ipsorum possessionariam in possessione drosmath vocata, in isto Comitatu Castriferrei habitam que mortuo quondam Andrea literato filio quondam Thome Gonya filii Andree fily Petri fily Mathie Kopaz dicti de eadem Olad in ipsos Jure successorio fuerat condescensa, Cum omnibus eiusdem utilitatibus et pertinencys quibuslibet terris videlicet arabilibus cultis et incultis silvis pratis nemoribus et generaliter quarumlibet utilitatum integritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis ad eandem porcionem possessionariam pertinentibus et pertinere debentibus Nobilibus viris Dyonisio Georgio et Thome filys franciscy de Wagh ac Blasio filio dicti Georgy nec non nobili domine Katherina voeate consorti eiusdem dyonisy tam racione fraternalis dileccionis et amore caritatis quam eciam pro quadringentis florenis auri puri hungaricalis veri et iusti ponderis plene ut dixerunt ab eisdem habitis et receptis vendidissent et tradidissent, dedissent donassent et contulissent Jure perpetuo et irreuocabiliter in filios filiorum et heredum per heredes possidendam utendam tenendam pariter et habendam omne domínium omnisue Juris proprietatem de eadem exeipiendo, Sed totum et omne Jus quod ín eadem habuissent vei habere sperassent In et ad prefatum dyonisium et alios predictos con-