Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)

contradicens respondisset tali modo Quod ipse in predictis pos­sessionibus et porcionibus possessionarys, que scilicet apud manus suas baberentur prefatis Johanni et Nicolao Twz ac Symoni de Letha prescriptam diuisionem modo prenarrato, da­re vellet et paratus esset, Sed eciam possessiones Lak predi­cta, Letha Lok, Gywgh, Zenthmarthon Bodrogh et Nyr ap­pellate a prefatis eorum Auis et protauis similiter Jure heredi­tario deuolute forent, Ipsumque cum dictis suis fratribus suc­cessoribus scilicet dicti condam Stephani fily Trepk quo Ad terciam partém ipsarum concernerent In quibus eciam ipse A prenominatis Johanne et Nicolao Twz ac Symone de Letha consimiliter diuisionem habere vellet, Quo audito ydem Johan­nes et Nicolaus Twz ac Symon respondissent tali modo Quod et Ipsi in eisdem possessionibus Lak Letha Lok, Gywgh, Zenthmarthon Bodrogh et Nyr nominatis Annotato Ladislao de Zeehen huiusmodi diuisionem dare presto essent et parati. Quibus sic habitis ac indeclaracionem premisse genealogie et eciam in facto dictarum possessionum quam pluribus literis et literalibus Instrumentis coram ipsis exhibitis Ipse magister Jo­hannes cum dictis Arbitrys pretactas possessiones et porciones possessionarias apud manus dictarum parcium habitas Juxta gradum et lineam preseripte generacionis parcium predictarum in tres partes diuidi debere, et vnam partém earundem prefa­tis Johanni et Nicolao Twz Aliam vero Symoni de Letha, Ter­ciam autem partém prelibato Ladislao de Zeehen et fratribus suis successoribus scilicet pretacti condam Stephani fily Trepk cedere et pertinere debere Adiudicassent et decreuissent et arbitrati extitissent, Hysque peractis Ipse magister Johannes tandem feria tercia proxima ante dictum festum Asscensionis domini proxime preteritum, et Alys diebus ad Id aptis et suf­ficientibus, ad prescriptam diuisionem perficiendam accessisset, Ipsasque possessiones seu porciones possessionarias interpartes predictas taliter diuisisset Quod primo in possessione Kyrtws octo sessiones Jobagionales quatuor scilicet in linea orientali et alie quatuor in linea occidentali Johanni et Nicolao Twz ac Symoni de letha, tres vero Sessiones populose due scilicet in linea orientali et tercia in linea occidentali Ladislao de Ze­ehen In possessione Bw primo totam illám porcionem quam

Next

/
Oldalképek
Tartalom