Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)
risdicio huiusmodi pertineat, ducere ad locum et terminum deputatos minimé curauerunt. et quod discretis viris magistris Gregorio Budensi preposito, et Mathya lectore dymisiensi, quibus huiusmodi íudices ipsorum Cruciferorum quantum ad illum terminum totaliter commiserant reices suas per eorum speciales litteras, quas nos legimus et fide examinauimus oculata, recusatis ut suspectis, per excepcionem et probacionem legitime subsecutam, eo quod ecclesia Wesprimiensis contra Budensem et Dymisiensem ecclesias consimilem habét quescionem inchoatam et adhuc dependentem, aly in locum illorum subrogati non fuerunt. pro ut hec in prioribus nostris litteris per ordinem continetur. et maximé quod ad presentem terminum eorum quindenam videlicet diei Cynerum non uenerunt ut est dictum. Nos tantam ipsorum contumaciam non ualentes sicut nec debuímus cum iníuria partis alterius sine pena debita pertransire, nam nullius momenti uideretur esse delegata iurisdicio si cohercionem aliquam non haberet, predictum episcopum wesprimiensem prepositum et Capitulum eius ad aliquam illarum possessionum siue rerum super quibus quescio mouetur in ter partes censuimus causa rei seruande canonice inducendum sed quod lite non dum inter partes contestata, non constabat nobis ueraciter de qualitate et condicione possessionum et rerum predictarum, introduccionem huiusmodi suspendimus, donec idem dominus episcopus Wesprimiensis de Curia Romana apud quam nunc ágit uitci comite reuertetur. quo redeunte moderabimur terminum ad illám introduccionem faciendam, Presentes autem litteras nostras, nostro, et discreti viri magistri Fabiany Cantoris Jauriensis ad vberiorem cautelam sigillis dediinus consignatas. Dátum Jauriny tercio (die termini pren)otati. Anno domini M* trecentesimo tercio. Eredetie hártyán, a veszprémi káptalan házi ltárában Capsula III. ,,Buda" csomagban őriztetik. A pecsét hiányzik. Véghely D. 16. A győri káptalan előtt Búzád nemzetségbőli Chak bán fiai, Kádár nevü birtokukat Vönöczki Jakab fiainak elzálogosítják. 1303. jun. 29.