Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)
Nos capitulum ecclcsic beati Michaelis de Castro ferreo Significamus quibus expedit vniuersis presencium per tenorem. quod comes Andreas filius Chopou de Nadasd astantc sibi Ladizlao filio suo pro se et pro Andrea ac Deseu fratribus suis ex vna parte Petrus filius Andronici de eadem Nadasd ex altéra coram nobis constituti in prediis et terris suis inferius nuncupatis huiusmodi concambium se retulerunt fecisse tara proborum virorum arbitrio in médium eorundem exliberali voluntáte acceptorum exigente quara eciam proprie voluntatis sue afFectu mediante quod comes Andreas predictus ex consensu filiorum suorum prescriptorum terciam partém predii Munorousd vocati cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis ipsius tercie partis simul cum edificiis in eadem existentibus. Item quandam terram suam Poukafelclu vocatam quam illustris rex Ladislaus clare recordacionis eidem comiti Andree pro seruiciis suis ex plenitudine sue gracie contulerat et donarat sicut in solempni priuilegio eiusdem Kegis Ladizlai nobis exibito (igy) vidimus contineri simul cum ipso priuilegio dedit et contulit prefato petro et suis heredibus heredumque successoribus in perpetuum pacifice et quiete ac irreuocabiliter possidendas. In quorum itaque concambium predictus petrus totalem porcionem suam quam sicut páter suus Andronicus inemoratus in prediis suis Golsa et Olsaar vocatis possedit et idem sub certis metis suis et circumstanciis dedit et assignauit in ius et proprium comitis Andree et filiorum suorum prefatorum similiter in perpetuum et irretractabiliter ac pacifice possidendam. Non hoc pretermisso quod petrus supradictus requisicioni siue accioni sue quas si eciam contra comitem Andreára et filios suos sepedictos racione terre Makua vocate vnquara haberc potuisset renunciauit ex intcgro, ita ut uidelicet de cetero nec idem petrus nec quispiani successorum suorum nullius litis materiam racione ipsius terre contra comitem Andreám ct lilios suos sepedictos dcinceps poterit sicut annuit suscitare addicimus eciara quod eeclera partes premissas asserciones suas et concambium super prediis et terris suis preseriptis ratas ct firmas habentes confitcndo omnibus accionibus suis et litibus ac earum questionibus ad inuicem suscitatis usque modo renunciarunt ex integro litteras