Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)

A JJ U Nos Capitulum ecclesie Castriferrei Memorie commen­dantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis Quod Johannes filius Johannis de Kechked sua ac ladislai fily et vinczlo fratris carnalis suorum de eadem inpersonis Onera eorundem et grauamina insubsequentibus peromnia super se assumpmens Coram nobis personaliter constitutus oraculo viue uocis confessus extitit in hunc modum, quod quia Nobilis do­mina Barbara vocata filia laurency de dicta Kechked soror ipsorum Paulo dicto Balog de Magassy tanquam homini Igno­bili rite et iuxta formám sacre Matris ecclesie in coniugem tradita extitisset Obhoc ipsi in satisfaccionem Jurium quarta­liciorum ipsius domine Barbare vnum locum Sessionis penes fundum Curie ipsorum Ab occidente existentem simulcum vi­ginti quinque Jugeribus terrarum arabilium ac feneto duorum falcastrorum perdiem sufficienti prefate domine Barbare Gaspari filio Ac puellis Elena et Elyzabeth filiabus eiusdem dedissent donassent et contulissent Jure perpetuo et Irreuocabiliter In filios filiorum et heredum per heredes possidendas vtendas tenendas et habendas ymmo prefatus Johannes filius Johannis sua vt premittitur et dictorum ladislai fily et vinczlo fratris carnalis suorum personis dedit donauit et contulit Coram nobis terras autem pascuales, siluas, communiter vti committendo Incuius rei memóriám perpetuamque firmitatem presentes con­cessimus literas nostras priuilegiales pendenti Sigillo nostro roboratas et consignatas medioque Alphabeto intercisas eidem duximus concedendas dátum in die Cene domini Anno eius­dem M m o CCCC m 0 Quadringentesimo (igy) tricesimo tercio Ho­norabili viro domino Nicolao preposito viris discretis Magistris Thoma Cantore altero Thoma Custode Emerico de Hollos de­cano Ceterisque Canonicis ecclesie nostre existentibus. Ep eredetie hártyán, fbüki Nagy Sándor levéltárában, a pecsét hiányzik. Véghely D,

Next

/
Oldalképek
Tartalom